867
Pondus.
Lentes.
Semen lini.
Lupini seraen.
Coriandri.
148
DE MEDICINA VETERI ET NOVA
tum cordis regioni, instar epithematis, cùm opus est, ad refrige¬
rium illinitur.
MATHETES, Quod pondus flores herbarum exigunt? GE¬
RON, Recentes, cùm refrigerant, humectant & soluunt, in serapijs,
apozematis, decoctisque alijs, sicut in clysteribus, dimidios pugil¬
los, vel integros, vel duos, vel tres, vel plures. Hi enim parum
efficaces sunt, nisi copiosiores inijciantur. sicci in pulueribus cor¬
di, capiti & stomacho addictis, nec non in conseruis, vnguentis¬
que, scrupuli pondere, vsque ad drachmas duas ponuntur.
SEMINA
CALORE ET FRIGORE TEMPERATA, SICCA
AVTEM SECVNDO ORDINE.
Lentes, valenter astringunt, corpus desiccant: ventrem si¬
stunt: sed decoctum earum resoluit: ideò ipsarum iuris prior aqua
abijcitur, vbi retentionis causa adhibentur. Palustris autem lens
frigida & humida secundo ordine, tumoribus podagricis, igni sa
cro, commodè cum polenta adhibetur.
CALIDA IN PRIMO HVMIDA ET
SICCA IN MEDIO.
Lini, semen medici loco foenugraeci vsurpant, quo tamen
illud temperatius est. Hippocrati commestum aluum sistit. recens
potum ad dolorem lateris optimè facit, & refrigeratorium quid¬
dam habet. Ex oleo & aqua decoctum, vel ipsius oleum confe¬
ctum, ad neruorum conuulsiones, duritias, articulos contractos,
haemorrhoidas, condylomata ani, neruorum dolores, foemina¬
rum locos induratos valet. Ex lixiuio coctum, parotidas dissoluit.
CALIDA IN PRIMO, SICCA IN SECVNDO.
Lupini, si natiua manet amaritudo, extergendi digerendique
vim obtinet. Decoctum eius, & linctus ex melle, lumbricos ne¬
cat: cum ruta & pipere, iecur & lienem expurgat: cum mirrha &
melle, menses ac foetum locis subiectum elicit. Foris applicatum,
vitiligines, achoras, exanthemata, ploras, gangraenas, vlcera mali
gna iuuat: farina ipsius sine rosione digerit: choeradas & phymata
discutit: summatim, eadem quę decoctum, potest.
Coriandri, in quibus parum calefaciendum, magis autem sic
candum est, conuenit, vt in puluere ad caput, & ventriculum,
sicut in tragematis à cibo sumatur. Quia verò exhalationes ad ca¬
put excitat, aceto macerari debet. quod seplasiarij praeparari di¬
cunt. In vertigine & doloribus capitis, ex consensu factis vitare
prorsus oportet.
Erui,