485
DIVERSORVM. 189
liquor qui albus exierit, & distillatione uocatur aqua: in¬
humatio autem in fimo interposita distillationes iuuat, ut ad
signum perfectae defecationis & desiccationis deueniat, &
est splendor et christallina serenitas & absque foecibus nisi for¬
te albis, & haec aqua uocatur aqua ultae, & cum haec aqua
spiritus cerantur, soluuntur, coagulantur & figuntur.
Aqua tota quae citrinitatem habuerit & ruborem usque ad
siccas foeces, aquam aerem ignem & oleum continet. Hanc
autem sic praeparabis, pone totum liquorem clarum absque
nigredine & foecibus in cucurbita & distilla, cum lento igne
usque ad foeces nigras. Hoc ordine aquam exeuntem albam
in hac secunda distillatione ad partem pone, quousque uideas
egredi oleum, cuius signa sunt gutta, spissior, color, inten¬
sior & leuitas aerea, quia si praedictae aquae miscueris super¬
natabit, tunc scias oleum egredi quod ad partem ponas. Sic
separabis ignem & oleum. Ignem uero in hac secunda distil¬
latione inuenies siccum & rufum uel nigrum sicut terra in
prima, & sic quatuor elementa separabis. Rectificatio au¬
tem aquae & olei eadem est & eadem signa habet. horum
quidem inhumando distillatio debet fieri ut ad christallinam
serenitatem & splendorem deueniant, absque foecibus, &
tunc custodiatur.
IGNIS autem sic rectificatur, tere ipsum & permit¬
te desiccari in sole uel lento igne successiue usque dum ignem cal¬
cinationis sustineat: tunc ipsum calcinabis moderato igne,
quousque siccus, citrini rufi uel rubei coloris deueniat. Si au¬
tem fuerit ualde citrinus uel ualde rubeus, erit melior, tunc
erit rectificatus. Tunc hoc modo ad rectitudinem terrae ac¬
cedas, tere terram siccam, & terram imbibe aqua sua sic¬
cando ad solem ud ignem lentum, terendo & imbibendo,