867
Medicanientorum
gradis cognitu
necessarij.
Quatuor gradus
medicamentorum.
Rerum gradus
quomodo aesti¬
mentur.
Rerum faculta¬
tes quomodo mi¬
nuantur augean¬
turure
Regio calida vel
frigida quas vi¬
res producat.
Simplicium vi¬
res ex locorum
varietate quo¬
modo varient.
134 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
nae citandae, aut huius illiusue humoris expurgandi efficax pro¬
creare potest. Quare etiam omne medicamentum tertijs, aut
quartis qualitatibus pręditum, primas quoque, & secundas obti¬
net: non autem contrà, quod primis, aut secundis donatum est,
illas etiam habet. non igitur satis est nosse medicamenta haec cale¬
facere, illa refrigerare: alia astringere, alia resoluere: quaedam in¬
cidere, quaedam cogere: nonnulla conglutinare, nonnulla deter¬
gere: aliqua per vrinam, aliqua per aluum euacuare: sed etiam qua¬
tenus id possint, scire conuenit. nam vbi quis modicè refrigeratus
est, medicamentum quoque mediocriter, non vehementer cali¬
dum exigit: ideóque neque tapsiam, aliudue id genus, sed cha¬
maemelum adhibendum est.
MATHETES, Quomodo ergò ista, cùm eiusdem ferè sint
generis, inter se dignosci poterunt, ne aliud pro alio sumatur? GE¬
RON, Quatuor sunt ordines, seu gradus à veteribus instituti: se¬
cundum quos alia ab alijs distiguuntur. nam quae obscurè, vel cale¬
faciunt, vel refrigerant, vel humectant, primo ordini attribuun¬
tur: quae manifestè, secundo: quae vehementer, tertio: quae supra
modum, quarto. Quo igitur ordine affectus aliquis calidus est,
eo etiam medicamentum sibi contrarium postulat. si primo gra¬
du frigidus est, simile quoque auxilium, non vehementer cali¬
dum requirit, ita pariter de secundis, tertijs & quartis facultati¬
bus sentire oportet. Est autem vniuscuiusque ordinis seu, classis
tum initium quoddam, tum medium, tum finis.
MATHETES, Possuntne haec accuratiùs inter se distingui
cognoscique? GERON, Maximè, si priùs illa aestimentur, obser¬
uenturque diligentiùs: quae simplicium rerum vires vel minuunt,
vel augent. MATHETES, Quae sunt illa? GERON, Regionum, & lo¬
corum naturae, situs, tempus, cultura, praeparatióque. sicut enim
homines diuersis regionibus, & locis orti, diuersas quoque na¬
turas: sic stirpes & semina pro ipsorum ratione varias quoque
facultates, & vires acquirunt. Calida enim regio & aestuosa, om¬
nes vires acriores vehementiorésque: frigida verò & humida, ob¬
tusiores, ignauiorésque producit. id Galenus apertè indicat,
dum chamedryn, & chamepityn in Creta ortas, longè calidiores
ac sicciores quàm Romae natas esse recenset. vbi verò anni tem¬
pestas calida Romae fuerit, tunc ibidem herbas praedictas Cre¬
tensibus non esse inferiores.
MATHETES, Quomodo res simplices ex locorum situ
variantur? GERON, In arenosis, & siccis, vt indesertis & incultis
acriores gignuntur, contrà, in frigidis, palustribus & vliginosis:
nec non in ijs, quae sedulò coluntur, magnóque labore subigun¬
tur,