867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS V. 135
tur, vberiores quidem & laetiores, sed minùs efficaces aeduntur,
rursus in austrinis plagis praestantiores, quàm in aquilonari¬
bus proferuntur.
MATHETES, Quo pacto in anni temporibus variant? GE¬
RON, Vere, ęstatéque media stirpes vniuersę multo succo, eóque ma¬
turo & cocto magis tument: in autumni fine minùs: quia tunc
folijs deciduis, succi expertes manent: ac prior stirpium genera¬
tio faecundior est posteriore, sicut etiam rerum facultates nunc im¬
minui pro cęli ratione & planetarum cursu, nunc augeri notum est
MATHETES, Quid varietatis rebus adferre tempussolet?
GERON, Frigidas humidásque hebetat & obtundit, vbi iam pror¬
sus inaruerint: calidas autem & siccas, valentiores reddit: verbi tet¬
gratia, malua, vel althaea omninò arefactae, neque humectant re¬
ctè, neque emolliunt. sic neque plantago, aut solanum, aut semper¬
uiuum, cùm proprio humore priuatur, efficaciter refrigerat, origa¬
num verò, aut hyssopus, aut thymus decenter arefactus, vbi aquo¬
sus etiam humor illis insitus dissipatus fuerit, tunc magis & ca¬
lefacit, & exiccat.
MATHETES, Qua praeparandi arte simplicium vires vel
augentur, vel imminuuntur? GERON, Calida quae extenuant, at¬
que detergunt, si paulatim arefacta, in pulueremque redacta of¬
ferantur, multò efficaciores vires exerunt, effectúsque euiden¬
tiores praestant, quàm expressus virentium plantarum succus, hic
autem valentior est, quàm aqua, cui illę sint incoctae, haec enim re¬
rum calidarum, & extenuantium, quae in ea coquuntur, vim per¬
petuò obtundit: non autem calidis commista, calefacit: frigidis
affusa, refrigerat.
MATHETES, Quid praestat omnium rerùm subtilium ma¬
teriae coctio? GERON, Vim illorum aut imminuit, aut prorsus
dissipat: crassiorem autem vt metallorum astringendi exiccandi¬
que facultatem auget, quemadmodum rerum lotio, vim earum
incisoriam, detersoriamque tollit: emplasticam verò augmentat.
Quòd si ergo haec similiáque non obseruentur, nullius medica¬
menti facultas, quàm valida existat, non à quouis certò consti¬
tui potest.
MATHETES, Vnde igitur simplicia medicamenta ęstima¬
ri, in classesque redigi possunt? GERON, Ex mediocri loco & regio¬
ne suęoriginis, praeparationeque sicut etiam veteres docuerunt.
MATHETES, Quo pondere & mensura ordines facultatum in
medicamentis designantur? GERON, Id difficulter cognosci potest,
cùm enim id medicamentum, quod secundi ordinis calidorum, vel
detergentium existit, maiore copia sumptum, ęquè valenter, vel eti¬
M 2
Stirpium vires
pro anni tempo¬
ribus quomodo
imminuantur au¬
geantúrue.
Caelum & plane¬
taeres mutaut.
Tempus quomo¬
do vires immu¬
tet.
Praeparatione,
quomodo simpli¬
cium uires immu¬
tentur.
Coctio rerum sub¬
tilium quid prae¬
stet.
Lotio rerum
quid efficiat.
Medicamenta
simplicias