867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS V. 159
pis vnciae, ficuum selibra, vel libra, quòd longè tutius est, quàm si
numero hae appendantur: quia aliae maiores, aliae minores exi¬
stunt. Nam si ficus sinapi non responderent, aequa proportione,
cxulceratio excitari posset. Idem obseruandum in apophlegma¬
tismis, ex ficubus vel vuis passis, & acribus medicamentis. Qui
fructus ad varios vsus accommodantur, etiam modo variant: at¬
que ita pruna, myxaria, zizipha, & palmulae indicae, si ad refrige¬
rationem, vel bilis immutandae gratia adhiberi debeant, ad paria
duo vel tria adijcientur: si alui soluendae causa circiter paria vi¬
to ginti, quia non sunt in id efficaces. Idem numerus in vuis passis &
ficubus conuenit. in soluendo quidem magnus: ad abstersionem
verò leuem, vel calefactionem, minor. At in externis remedijs, vt
balneis, quibus abstergere, & resoluere instituimus, maxima co¬
pia nempe parium quinquaginta, ipsae imponi debent: quia im¬
becillas vires habent, & forma remedij eam postulat. Caeterum,
fructus ventrem resoluentes abstergentes & emollientes decem,
aut viginti parium numero appenduntur, refrigerantes, & leni¬
entes, vt pruna, zizipha, & palmulae Indicae, clysterijs ad inflam¬
mationes vteri, vesicae, & intestinorum decem paribus addun¬
tur. Sic etiam dulciores fructus ijs iniectionibus immittuntur,
quae dolorem sedant, leniunt, soluunt aluum, abstergunt, & ver¬
mes deorsum trahunt. Simili numero astringentes: in clysterijs ad
alui fluorem vsurpantur: in ijs autem quae immutant minore, ne
obstructiones pariant. Abstergentes ad paria viginti, aut triginta,
aut quadraginta, solutorijs adiungi possunt: immutantibus, circi¬
ter quinque vel sex paria: decoctis autem, vel serapijs pectori
doneis mediocri numero. MATHETES, Cur abstergentes fructus
copiosiores in remedijs pectori dicatis, quàm in immutantibus
tantum statuuntur? GERON, Vt medicamenti vis seruetur do¬
nec ad pulmones peruenerit. MATHETES, Cur autempauciores
quam in imutantibus? GERON, Quia si aequali numero puta vigin¬
ti, aut triginta parium ponerentur, nimium abstergendo ventrem
soluerent, & ad partes superiores non peruenirent. Itaque in me¬
dicamentis, quae immutant temperies, fructus quinque parium
numero: in ijs autem quę soluunt, decem, vt medius modus serue¬
tur, poni debent, nempe vuę passae, zizipha, myxaria, & palmulę,
horum fructuum interior caro seu medulla, quam barbari pulpam
vocant hoc pondere, prdscribi debet. in electuarijs liquidis opia¬
tas vocant, soluentibus vnarum passarum vnciae duae: in egleg¬
matis, seu linctibus mediocris modus. In cataplasmatis iecori cor¬
roborando aptis, vel malacticis pondus ab vncijs duabus ad se
libram, vel libram vsque augeri potest. Prunorum autem dulci¬
O 3
Fructuum nu¬
meris in exter¬
nis remedijs.
In Clysterijs.
Vuaram passa¬
rum modus ac
pondus.
Prunorum suc¬