867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS V. 167
mationibus confert: renes, & vesicam purgat: vulnera, & vlcera
sanat: muliebres fluxus, & lęuitates intestinorum cohibet: cordis
affectibus valdè succurit.
FRIGIDAE TERTIO, SICCAE PRIMO.
Mandragorae, in duas fibras veluti duo crura diuisa est: vnde
tiam semihomo dicitur. Ex hoc vinum parant medici; quod ijs
plaerunque exhibent, quibus membrum aliquod praecidere, aut
vrere cogitant. nam potu assumptum adeo stupefacit, vt ęgros in
altissimum somnum deducat.
MATHETES, Quid de radicum ponderibus ais? GERON,
Serapijs, & apozematis parandis, quibus semel tantùm vti uoles,
tres drachmae illarum imponentur, vel semuncia, vel majus mi¬
núsque pondus pro ipsarum natura, & viribus praescribi debet.
Nam aliae aperiunt: aliae detergunt: aliae astringunt, aut simile
quid agunt. Itaque si aperientibus, vt apio, petroselino, gramine,
asparago, & alijs, vtendum sit in serapijs, quae saepius quàm
na vice exhiberi solent; singulorum bes satis erit. pro vnaverò
dosi semuncia statuetur. Si plures sumantur radices, pondus
earum omnium erit, quod vnius esse dixi. Quòd si radices aperi¬
undi facultate praeditae serapijs purgantibus accommodentur: ces¬
quò faciliùs humores crassi educantur: vna, vel duae simul se¬
munciam ad summum exigent. quia hae omnes, sicut etiam alia
quae extenuant, & incidunt, si ampliore pondere praescribantur,
alui deiectionem minuent: vt quae humores tenues, & serosos; à
ventre ad renes deferant. Ideo tales radices, vel in vino albo, vel
aceto maceratae, non rectè serapijs solutorijs, maiore pondere
admiscentur. In pectoris vitijs, vncia tantùm earum satis est: in
renum, aut vesicae obstructionum remedijs, & ijs quae sudores
euocant, bes, vel quadrans radicum istarum indi poterit. Abster¬
gentes autem, ad serapia pectoris, renum & vesicae vitijs idonea,
si vlcus, & inflammatio absint, duarum, vel trium vnciarum in¬
star addentur: si partes illae vlcus, & inflammationem experian¬
tur, vel grumo sanguinis obstructae sint, semuncia satis fuerit.
Nam crassi humores, qui vrinam remorantur, & sanguis concre¬
tus, vel pus medicamentis leuiter abstersorijs, à partibus tolli, &
vrina promoueri debent. MATHETES, Quo pondere amarę radi¬
ces exhibendę sunt? GERON, Recentes, vt helenium, à drachma
ad vnciam: siccae verô à semisse drachma ad semunciam. Iridis ra¬
dix recens, si purgandi causa offeratur, à drachmis duabus ad vn¬
ciam vsque, pondus eius augere licebit: sicca ad humores è pectore
eliciendos, vel ad alios affectus scrupuli pondere, vel drachmę
nius, vel duarum, vel trium, vt in eclegmatis, & antidotis sume¬
P
Radicum pondera.
Aperientes radices.
Radices amarae.
Helenium.
Iris.