867
Aristolochiae
poudus.
Aspalathus.
Agallachum.
286 DE MEDICINA VETERI ETNOVA
tur. Aristolochiae vtriusque, gentianae, & similis herbae radix, in
puluerem redacta, per se quidem, vnáque vice, scrupuli vnius, vel
duarum instar, ex copioso melle, & zaccaro, vel serapio quodam
dulci dari debet: in decocto à semisse drachma ad duas, vel tres
pondus augebitur. rarò autem in rémedijs internis eas adhiberi
oportet: nisi fortè in antidotis, & catapotijs, ijsque solis. Sic radi¬
ces valerianae, cyperi, galangae maioris & minoris, zedoariae,
zinziberis benè albi, rubrique, & doronici, aliorúmque odora¬
torum, in antidotis magnis, & compositionibus, pulueribusque: ad
cor, pectus, & alia inscriptis, similibusque internis auxilijs, à scru¬
pulo vno ad quatuor, vel sesqui drachmam vsque penduntur. In
externis autem, drachmae semissis instar, vt minimum: vnciae ve¬
ad summum commiscentur. MATHETES. Quo pondere abster
soriae radices in ijs medicamentis, quae vrinam citant, & in illis
quae aluum mouent, sumendae sunt? GERON, Mediocri: quòd
vtramque actionem adiuuent. Summatim omnia simplicia, quę de¬
coquuntur, amplo pondere: quae macerantur, mediocri: quae in
puluerem rediguntur, aut alia forma parantur, infimo vsurpari so¬
lent. In externis remedijs, vt cataplasmatis, vnguentis, & alijs, ra¬
dices acres vniuersę, vt cucumeris agrestis, serpentariae, ari, aspho¬
deli: sic illae, cępe, porri, alliorum, & similium, quae rodunt, vel ab¬
stergunt, vel digerunt, à sescuncia ad selibram, vel libram vsque
imponuntur: in balneis librae vnius, vel duarum instar. Reliquae
verò omnes radices in cataplasmatis, vnguentis, lotionibus pe¬
dum, & capitis lixiuijs, fomentísque, idem pondus, quod in ene¬
matis poni solet, requirunt.
LIGNA CALIDAE ET
SICCA TEMPERATE.
Aspalathus, spinosus frutex est, duplici specie distinctus. Eius
lignum absque cortice ex Rhodo insula affertur: officinę ideò li¬
gnum aloes Rhodiorum appellant. cortex magis odoratus est,
quàm lignum: potest tamen hoc illius loco in vsum adhiberi. Alte¬
ra species est etiam frutex spinosus: verùm sine folijs nascitur: ac
Italorum aspalthus dicitur: minùs odorata, quàm prior. Vtraque
diuersis constat naturis: acribus calefacit: austeris refrigerat, at¬
que hac ratione desiccans ad putredinem & fluxiones valet.
Agallochum, seu lignum alomnes aduehitur ex India, Thiae ligno
vt Aegineta scribit, simise: quod mansum animae suauitatem com¬
mendat, & in suffitus adhibetur. ramenta eius pota drachmae
pondere, languidum ex humore ventriculum, resolutumque
confirmant: adhęc iocinorosis, dysentericis, pleuriticisque opitula¬
tur.