485
DIVERSORVM. 191
ne & cepa marina seu squilla colorem meliorant. Si au¬
tem medicina non bene intrat corpus metalli quòd ex defectu
cerationis contingit, succurre cum oleo ouorum uel capillorum
& cum sale armoniaco. Si autem bene intrauerit & male
remanserit, quod ex defectu fixionis est, succurre per ince¬
rationem & coagulationem & solutionem. Si autem bene
intrauerit & bene remanserit & non bene tinxerit, quod ex
defectu purgationis uel corporeitatis est: sublimationes reitera
& corpus metallicum auge in medicina. Scimus autem quòd
diuersitatem metallorum secundum speciem depurationis &
digestionis diuersitas operatur, diligenter ergo purgentur et
digerentur metalla, & medicinae multum magis quàm ipsa
quoniam ipsorum est supplere defectum depurationis & di¬
gestionis metalli, quod quidem facere non possunt in tam mo¬
dica quantitate suscepte, nisi summa in eis fuerit purgatio et
digestio. Summa autem depuratio haberi potest in spiritibus
uolantibus per sublimationes in uno uolantibus per calcinatio¬
nes, ablutiones & imbibitiones. Summa autem digestio habe¬
ri potest in utrisque spiritibus per cerationes cum oleis calidis
& humidis & solutiones in aquis praedictis acutis.
SCIENDVM est quòd spiritus ad hoc ut perpetuam
dent tincturam: Primo debent lauari, deinde sublimari,
post incerari & tunc dissolui: ultimo in formam christallinam
reduci. Sublimantur autem ut mundificentur. per sublima¬
tionem enim abstrahitur purum ab impuro, etiam subliman¬
tur spiritus ut apti ad medicinam efficiantur. Corpora autem
ad hoc ut tincturam recipiant perfectam, purganda sunt per
aquas acutas, uel per ipsorum calcinationem uel in aqueae
substantiae reductionem, unde corpora calcinantur ut delean¬
tur accidentia corrumpentia ipsum spiritum & impedientia