485
COLLECTANEA
tincturam. Spiritus calcinantur ut melius fixentur & citius.
Soluuntur autem corpora ut melius possint coniungi spiriti¬
bus & retinere eos. Ad hoc etiam soluuntur ut aqua clara
efficiantur, & ideo cogelantur quia pulueres melius possunt,
deferri quàm aqua.
SPIRITIBVS igitur & calcabus resolutis uehemen¬
ter. Omnes permisceantur simul in aquea & fluida substan¬
tia, ut ex liquore omnium substantiarum fiat, una res stans,
tingens, profundans, consolidans & perseuerans. Postea con¬
gelabis totum in hunc modum: claude os uasis diligenter &
pone super cinerem calidum & permitte biduo donec conge¬
letur & eunc proijciatur, parum de hoc congelato super la¬
minam ignitam & si summa uolatilis uincit summam fixam
scias quòd bene operatus non es, sed errasti in calce. ingenieris
ergo ut addas de calce, pone ergo plus de calce in totali con¬
gelato, & pone sub fimo ut prius & fiet aqua currens & po¬
stea congeletur & probetur eius perfectio cum experientia
in proiectione, unde recte docet Rhasis in libro perfecti ma¬
gisterij dicens. Hi enim spiritus super ignem non perseuerant,
sed deficiunt paulatim, & ab eo fugiunt & euolant, nisi ad
ipsum quibusdam inenodalibus uinculis & artificiosis inge¬
nijs indissolubiliter constringantur, quae diuturna constantia,
subtili meditatione indefessa simul instantia & operatione,
quae post multiplices laborum fallacias & operationum diuer¬
sa sophismata, est philosophia perfectissime consecuta, & eo¬
rum archana, suis postmodum reliquit filijs, sed ut nos finem
collectaneis imponamus, quae necessario huic operi colligantur
annectemus, & primo scias quòd uolenti in hac arte profice¬
re, necesse est ut sciat, sublimare, calcinare, soluere, distil¬
lare, congelare, inhumare, atque cerare & breuiter bal¬