867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS V. 171
CORTICES FRVTICVM, ET RADICVM HERBA¬
RVM, CALIDI ET SICCI IN PRIMO.
Tamaricis fruticis cortex valdè astringit, sicut & fructus ipsi¬
us: aliàs frutex, praecipuè radix & coma, lienosis conuenit
in aceto decocta: nec non dentium doloribus: abstergit, inci¬
dit, modicè desiccat & astringit. Idem potest, quod lignum Gua¬
iacum praestare, si decoctum ipsius cum vuis passis apparatum
adem victus ratione assumatur: nam elephantiasin sanat. Cinis
ligni omnia vlcera exiccat, ambustáque sanat. Qua de causa rectè
vnguentis ad luem veneream inscriptis miscetur. Veteres ex hu¬
ius arboris seu fruticis ligno calices potorios lienosis fieri com¬
mendant. Mulieres ex tamaricis vsu infoecundas reddit.
CALIDI ET SICCI SECVNDO.
Thuris Arabicae arboris, vel vt alij volunt, fruticis cortex la¬
chryma est, siue pars corticis crustę ipsius adhaerens, magis astrin¬
git, siccatque & incrassat, quam thus ipsum: quod graecis [GR]λιβανωτίς[/GR] di¬
tur: exiguam habet acrimoniam: hinc hęmoptoicis, stomachicis, coeli
acis, dysentericis expetitur: ardet incensum igne, odore fragratite.
Capparis cortex amarus, acer, acerbus abstergit, purgat, inci¬
dit, digerit, astringit: ob quas vires lienem induratum, & coxa¬
rum affectus adiuuat, tum intrò assumptus, tum extrinsecus, tum
idoneis remedijs admotus.
CALIDI ET SICCI INTERTIO.
Sambuci idem praestat, quod sambucus ipsa: nec non pitui¬
tam crassam & viscosam purgat.
Cucumeris agrestis valentius detergit, discutit; atque emollit,
quàm ipsa radix.
FRIGIDI ET SICCI IN SECVNDO.
Acanthae officinis incognitae loco, frutice Ribes dicto ad om¬
nes fluxionum affectus medici vtuntur.
CORTICES FRVCTVVM, CALIDI ET
SICCI IN SECVNDO.
Malorum aureorum, seu arantiorum ad syrupos accommodan¬
tur: qui partim cerebri & cordis affectibus frigidis, partim mor¬
bis ex mera bile ortis, & pestilentibus conueniunt.
Citreorum cerebrum, & ventriculum corroborant: si caro
exiccata cortici addatur, melior est: quòd si cortex aegro debili
exhibeatur, venenum est.
CORTEX CALORE ET FRIGORE TEMPERATVS
SICCVS AVTEM SECVNDO.
Glandis caliculus, qui vulgo copulà dicitur, ad fluorem muli¬
ebrem & sanguinis sputum valet.
P 3
Tamaricis dece¬
coctum idem
quod Guaiaci potest
Sterilitas ex ta¬
maricis vsu.
Thuris.
Capparis.
Sambuci.
Cucumeris agre¬
stis.
Acantha.
Malorum aureorum.
Citreorum cortex
imbecillis aduer¬
satur.