867
Vinum aetate me¬
dium squale.
Sapa.
Mel.
Mellacs zeccari.
Vinum vetus.
Acrtum.
176 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
CALIDI IN PRIMO, HVMIDI MODICE.
Vinum aetate medium est saluberrimum: non diu nimis in
corpore haeret: neque aequo citiùs acrimonia sua penetrat.
Sapa dulcis est: detergit leniter: serapijs pectori idoneis ac¬
commodatur: nec non compositionibus Diacodion, ad defluxi¬
ones capitis sistendas, eadem mensura, qua zaccarum, admiscetur.
CALIDI ET SICCI SECVNDO.
Mel, vt medicamentum detergit, siccat, discutit: coctum, ni¬
mis acre, detersoriumque redditur: sinuosa vlcera conglutinat:
corpora nostra, & omnes fructus, vt poma, pira, cerasa, aliáque à io
putredine, quae ab aëre prouenit, tuetur. nam is calorem nati¬
uum debilitat, ac humidum resoluit, praeter mel, oleum, & vi¬
num. Olim zaccari loco, quod tunc rarius erat, medici adhibebant:
postquàm verò maior illius copia oblata fuit, & palata hominum
delicatiora effecta, maior quoque vsus ipsius inualuit, melle ne¬
glecto: quanquam eiusdem facultatis sint, mel, & zaccarum, prae¬
cipuè rubrum: sed hoc gratius aptiusque est formulis quibusdam
remediorum inducendis. Quaedam compositiones mel potius
quàm zaccarum: quaedam hoc ipsum: quaedam vtrunque recipi¬
unt. antidota ex melle parantur: quanquam etiam ex zaccaro vi¬
no soluto fieri possint. adhaec serapia quaedam ad affectus pitui¬
tosos mel recipiunt, quae in officinis diastoechados, & dia artemi
sias inscribuntur: nonnulla etiam pectoris vitijs idonea, ex melle,
& zaccaro conficiuntur: sunt colica quoque remedia, quae ex
melle componuntur.
CALIDI IN TERTIO GRADV.
Vinum vetus non admodum salubre: vt quod interiora in¬
flammet incendátque.
FRIGIDI ET SICCI ORDINE SECVNDO
VEL MIXTI.
Acetum, quod ex vino sit, duplicem habet naturam: vino¬
sam & aquosam: eóque tum aperit, tum repellit. quando vinum
putrescit, vtraque natura mutatur: vinosa seu calida fit acetum:
aquosa in contrarium conuertitur. Si acetum ex vino acerbo
crudóque fit, vt in Germania ad lacum Podamnicum, & alibi,
strii git etiam & siccat. Quod ex fece vini, vel assatione ex tartaro
paratur, magis calidum est. Quod ex maturo, & optimo vino confi¬
citur, magis aperit. quod ex cereuisia apud inferiores Germanos
paratur, magis refrigerat, quàm quod ex vino fieri solet. Quale
igitur vinum est, tale & acetum erit: si id tenue, ipsum quoque tenue
fiet, ad aperiundum efficax. Quod autem ex astringente vino, &
acerbo factum est, ad repellendum conuenit, vt quod refrigeret, &
astringat: