867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS V. 177
astringit: inflammationes arcet inductum: fluxiones reprimit:
num vuluamque procidentem reuellit: ignem sacrum, lepras, im¬
petigines, cum aliquo conuenienti remedio cohibet: vlcera ser¬
pentia, panum & pruritum corrigit: nec non tenui natura praedi¬
tum valdè digerit, vehementérque siccat: fotu calido adhibitum
laxos tumores, suggillata, dolores podagricos tollit: feruens eius
vapor aquam subter cutem absumit: & aurium tinnitus discutit.
Acetum destillatum per alembicum multò fit tenuius: vnde qui
dam serapium acetatum componunt: quod aliquando exhibi¬
tum nonnullis conuulsionem peperit. In Germania vulgares me¬
dici acetum destillatum quartanarijs potui exhibent, non sine
mortis periculo: quòd illud duas ventriculi tunicas; & perito¬
naeum penetret. Sunt qui panem recentem, calidumque adhuc,
cùm ex furno extractus est, aceto macerent: deinde per alembi¬
cum destillent ad quartanas. caeterùm externis internisque mor¬
borum remedijs admisceri solet.
CALIDI ET HVMIDI TEMPERATE.
Amygdalarum dulcium oleum sedat asperitatem gutturis assum¬
ptum: extrinsecus mitigat dolores, praesertim pectoris & reli¬
quarum partium: sicut etiam chamaemeli, seminis lini, lilio¬
rum alborum, tapsi barbati. Alia sunt calidiora: vt anethi¬
num, constinum, & similia. Mensura oleorum non rarò variat pro
natura eorum & proprietate: vel pro consilio, & instituto me¬
dentis, seu finè & scopo.
CALIDI IN TERTIO.
Opobalsamo, quia rarissimum & valdè modicum ad nos pe¬
fertur, biennioque vires suas amittit, rectè succedaneum substitui¬
tur myrrha stillaticia: graecis [GR]σακτὴ[/GR] dicitur: quòd easdem ferè ha¬
beat facultates: carnem, & neruos consolidet. Officinae illo ca¬
rent: eóque ipsius loco styracem liquidam, sed malè vsurpant.
MATHETES, Quibus mensuris liquores medicamentis ad¬
hibentur? GERON, Cùm variae ipsorum sint species, diuersae quo¬
que mensurae, pro natura singulorum, formulísque remediorum
medentis consilio, & aliorum quae adiunguntur ratione, esse de¬
bent. Nam olei communis, si per se clysteribus admisceatur, mi¬
nimum selibra: summum sesquilibra immitti debet: pro vt cor¬
pora sunt magna, & venter plenus existit. Si enim hic vacuus est,
& nulla eius pars tumet, maior illius mensura requiritur: cum vi¬
no autem mixtum, vel decocto, aequalis: in exiguo corpore tri¬
ens: in maiorem, selibra: vt copiosiùs postea, vbi de clysteribus age¬
tur, condisces. Idem de oleo chamaemeli, amygdalarum, lilio¬
Acetum destilla¬
tum noxiuim.
Amygdalarum
dulcium oleum.
Opobalsamum.
Mensurae liquo¬
rum.