867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS V. 181
calidam naturam, acrem odorem flammae ciendae idoneum.
Hac sola quidam à palpitatione liberatus est, dum illam perpetuò
super cor gestaret, alijs remedijs frustra tentatis. diluta in aqua
mulsa compescit sanguinis fluxum: quia citissimè ad partem affe¬
ctam descendit: naribus autem imposita, cum succo vuae acerbae,
idem praestat: capitis dolores à calore ortos mitigat: inflammatio
nes iecoris potissimùm restinguit: renes refrigerat: semen geni¬
tale absumit: crebro vsu canitiem accelerat: stomachum debili¬
tat, somnumque conciliat. Actuarius, & alij auctores medici zu¬
lapiumcamphoratum praescribunt.
FRIGIDI ET SICCI IN QVARTO.
Meconium & opium inter se differunt. nam illud succus est pa¬
paueris nigri ex folijs, caulibus, herbamque ipsa tritis expressísque,
collectus, ac in pastillos redactus: hoc autem lacryma est, siue lac
ex papauere nigro, cultro inciso destillans, concrescénsque.
Quod ex Apulia hodie Venetias ad fertur, in Gallia, & Ger¬
mania meconium duntaxat existit, quo opium efficacius est:
vt cuius duo grana plus praestent, quàm meconij quatuor. Quan¬
do igitur meconium solùmin officinis extat: tunc pondus è¬
ius augere oportet. si illud non benè exiccatur, quod fieri solet,
facilè putrescit. cęterùm stuporem infert, doloremque sedat. No¬
tandum autem, si dolor ex copia materię proueniat, eo vtendum
non esse, neque aliàs, nisi summa vrgeat necessitas.
MATHETES, Quo pondere succi densati, & liquores con¬
creti vsurpantur GERON, Cerae tantum praescribitur, quantum
ad reliqua medicamenta excipienda satis est. In ceratis, vnguentis
& emplastris, mollior cera expetitur, vt liquida inspissentur, cras¬
siciémque acquirant: idque inaequali, & varia mensura, pro di¬
uersis remediorum formulis, & compositionibus, eorum mate¬
ria, medentis consilio, & instituto. In partibus corporis illinendis
cerę drachmę duę singulis olei vncijs admiscentur. In vnguentis
eadem seruatur proportio. at puluerum drachma, vnciae olei iun¬
genda est, vt vnguentum crassescat. In ceratis, plus caerae adiungi
debet: praesertim, si nihil ad inspissandum addatur.
Zaccari potidus variat in mixtura aliorum simplicium, vel
propter remedij finem, vel ob eius formam, vel ob naturam eo¬
rum, quibus admiscetur. Nam alia mensura in serapijs: alia in ele¬
ctuarijs siue solidis, siue liquidis: alia in pulueribus: alia in ecleg¬
matis ponetur, vt in exemplis formularum condisces
Lycium, quia externis affectibus conducit, nunc majus,
nunc minus pondus, pro membri, & affectus magnitudine re¬
quirit, nullúmque in eo periculum est.
Q 2
Palpitatio ex
camphora curata
Zulapium cam¬
phoratum.
Meconum &
pium.
Opio caremus.
Meconij vires.
Succorum & li¬
quorum pondus.
Cerae pondus.
Cerae pondus.
Zaccari pondus.
Lycij pondus.