867
Scammonium.
Acatia.
Acatiae succida¬
neum.
Hypocisthis.
Camphora.
Nota verae com¬
phorae.
Camphorae vires
180 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
mollit, digerit, discutit, concoquitque moderatè, tenui natura
praeditum: vteri vitijs propriè conuenit: capillos defluentes re¬
tinet radicibus fixos.
CALIDI INTERTIO INCIPIENTE GRA¬
DV SICCI IN SECVNDI INITIO.
Scammonium elaterium, & aloe, purgantia sunt medicamen¬
ta: de quibus aliâs agetur.
FRIGIDI IN PRIMO SICCI
IN TERTIO.
Acatia succus est, ex fructu spinae Aegyptiacae expressus,
inuenitur haec Lutetiae in hortis S. Germani: sed haec spina attol¬
litur in rectum; vt secunda Aegyptiacę species esse videatur. Cùm
autem veram acatiam non habeamus, substiruere possunius suc¬
cùm prunellorum, vel baccas pruni syluestris in aqua cysternae
maceratas, cùm refrigerare, astringere, & repellere volumus.
Nam haec magis astringit: eóque non tam citò, vt alia putrescit,
sed eosdem, quos acatia, effectus praestat. In monte Pessulano,
catiae succedaneum Rhu obsoniorum fieri potest: quod est se¬
men fruticis illius cognominis. Acatia lota magis refrigerat.
FRIGIDI ET SICCI IN TERTIO.
Hypocisthis astringit: sicut is, qui ex floribus punicorum ex
pressus est.
Camphora lacryma est arboris cuiusdam ferulacię: quę in India
crebris fulgetris, tonitruis, & terrę motibus prouenit, igníque ad
mota, vel soli, ex rubro albescit, perlucétque, & friabilis existit
Praestat, magísque durat tenuior, quàm crassa, fusca, nigra, assu¬
lis ligni sui implicata. Vera sic depraehenditur, si pani calido im¬
posita madescat: spuria est, si arescat. praeparata, alba esti non prae¬
parata ad nigredinem tendit. odorata est, non ex calore natiuo
sed externo. nam alius est medicamentorum calor internus, pro
prius & insitus: alius externus à sole. Atque camphorę resolutio
effumatióque à calore solis, non interno, & naturali contrahitur
nam si ab hoc fieret, etiam inpixide qua continetur, solucretur
exhalarétque. Quare si in aëre, vel manu calida versetur, magis ex
halabit:si in frigido aëre, minus. sic tenuia medicamenta sunt
dorata, licet internum calorem non habeant: quia ab externo am¬
biente aëre calido dissipantur. si calor externus est in superficie,
ex halat, vt in rosis. hinc istae manè collectae, multùm redolent: à
meridie parum, aut ferè nihil: quia natura ipsarum dissipatur.
Camphora frigidissima est: rosa autem mediocriter, quae diuer¬
sis frigidis, & calidis partibus constat. quamuis autem Arabibus
frigida; & sicca in tertio ordine esse dicatur: tamen mixtam habet
calidam