867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS V. 183
ctores pannorum vendunt, ex faece brassilij virzinij dicti, & coc¬
ci parata, pictores pro conficiendo colore rubro vtuntur.
CALIDA ET SICCA IN SECVNDO.
Bdellium Scythicum acre, & resinosum est, emollientis admo¬
dum facultatis particeps. Arabicum autem splendidius est, exic¬
cans magis quàm emolliens. caeterùm, cùm plures eius sint dif¬
ferentiae, id, quod nitidum, cornu vngui, aut taurino glutino si¬
mile, pellucidum, pingue & molle existit, commendatur prae cae¬
teris: in potu sumptum calculos renum frangit: vrinas ciet: cru¬
dorum flatuum discursus abigit: laterum dolores dissipat: ruptu¬
rásque sanat.
CALIDA, ET SICCA IN TERTIO GRADV.
Resina terebinthina vera hodie caremus: quae ex terebintho
arbore desudat. huius ergo loco resina ex larice vtimur, vel abie¬
is gna: si haec etiam desit, laricina. Venet a tenuis, & clara, flauáque
est: vtraque calefacit, & extenuat. Est etiam resina è pino crassa:
sed hac non vtimur. Abiegna inter laricinam & pineam, mediam
habet spissitudinem: vt quae his sit temperatior. Mastichina ar¬
boris, vnde prouenit, naturam sequitur. Sic itaque illae secun¬
dum naturam distingui possunt: vt alia sit liquida, qualis pinea:
alia liquidior, qualis abiegna: alia liquidissima, qualis laricea:
lia, sicca & dura, qualis cupressina: alia durior, qualis terebinthi¬
na: alia durissima, qualis mastichina. In medio harum consistit pi¬
cea. Nam praeterquàm quòd liquida sit, etiam valdè spissa est picis
instar. veteres terebinthina, quae calida, viscosa, & lenta est, pro
subducenda aluo vtebantur.
Pix ex ijsdem arboribus, à quibus resinae siccae proueni¬
unt, trahitur, praeparatione tantùm ab illis differens. Nam hae
vulneratis arboribus sponte sua defluunt: illa igne extrahitur. Est
autem pix duplex, nempe sicca, & liquida: haec posterior, etsi ad
plaerosque morbos efficax sit, & commoda, possitque tam facilè
quàm resinae liquidae comparari: hodie tamen neglecta iacet,
magno aegrorum dispendio. Sicca porrò magis externis reme¬
dijs, quàm internis: magis emplastris, quàm vnguentis, quae
pus mouent, vel extrahunt, & dolorem sedant, & ad pica¬
tiones ex vsu est. At pix à nauibus derasa, quia magis siccat,
vnguentis & emplastris vlcerum rectè imponitur: detergit,
concoquit, digerit: leuiter amara, & acris est: leprosos vngues ex¬
tenuat: mista cum cera, impetigines detergit: duros & crudos tu¬
mores cataplasmatis indita concoquit: atque ad ea omnia liquida
valentior est: arida verò glutinandis vulneribus aptior.
Myrrhae multae sunt differentiae: vna boni odoris: altera vi¬
Q 3
Bdellium.
Resina.
Pix.
Pix naualis.
Myrrha.