867
Mastiche.
Styrax.
Ambarum.
184 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
tiosi est. Prima ad compositiones antidotorum expetitur: nos
dorata veráque, vt quidam opinantur, caremus. Notandum àu¬
tem à Graecis vocari ἐνωδῆ, id est, boni odoris, nempe fragrantis:
sicut pix, & castoreum odorata vocantur. Alia destillat ex arbori¬
bus, ac σάκτη Graecè dicitur: alia conficitur arte, quae plastica voca¬
tur: sed non eodem omnes modo fiunt. Est quaedam species, quae
bdellium refert, ita vt saepè myrrha pro illo, à quibusdam seplasia¬
rijs ostendatur: quòd illud cum eadem massa myrrhae, vno
in loco agróque inueniatur: quamuis non ex eadem arbore pro¬
deant: ob quod inuicem differunt. Bdellium igitur cùm digitis
tractatur, lentescit: myrrha autem non item: quanquam Aminea,
troglodytis, & alię species, quae repręsentant vngues, lentescant.
Nostra myrrha nigra, & retorrida species existit. Baeoticam deside¬
ramus. Capitis vlcera glutinat, euidenter amara: ob quod foe¬
tùm, & lumbricos enecat, eijcitque. Habet etiam vim detergendi
moderatam: quare ocularibus miscetur medicamentis, & ijs quę
ad veterem tussim, atque anhelationem prosunt, administrantur.
Boeotica myrrha calefacit, fundit, & emollit.
Mastiche, vulgo mastix lentisci arboris, resina est. Chia &
candida astringit, emollitque: ideò stomachi, ventris, intestino¬
rum, iecorisque inflammationibus conuenit. Nigra verò, quae
Aegiptia dicitur, magis desiccat: minùs autem astringit. Idcircò
ijs aptior est, qui validiùs discuti per halitum postulant.
CALIDAIN SECVNDO, SICCA IN
PRIMO ORDINE.
Styrax, vulgo storax arboris malo cotonei similis lacryma.
Excellit in eius genere, qui in calamis, seu arundinibus, ex Pam¬
phylia fertur, pinguis, flauus, resinosus, odoratus: vnde etiam,
cùm optimus praescribitur, styrax calamita nominatur: inter sua¬
uissima gratissimáque odoramenta habitus: ob quod etiam vn¬
guentarij ad poma odorifera, & suffitus suaues parandos adhi¬
bent. MATHETES, Quis eius vsus existit? GERON, Humores in
in pectore collectos euocat: raucedini, & destillationibus sisten¬
dis, tussique conducit: partes humoribus exasperatas lenit: som¬
num inducit: quia caput replet vaporibus. quare si hi ad cere¬
brum exhalent, vtendum illo non est. Quamuis autem storax, ce¬
dri resina, gummi Arabico, melle, & amygdalis amaris adulterari
soleat: tamen nostris temporibus sincerus, & purus ex Sana Indiae
insula apportatur. Caeterûm deterior, styrax est niger, furfuro¬
sus, friabilis, & cano situ obsitus, vt ait Dioscorides.
Ambari tres sunt species: prima, & optima pulli seu cincri¬
cij coloris, vulgo grysij: altera flaua: tertia alba, quae alijs est dete¬
rior: per