867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS V. 185
rior: per initia quidem, etiam optimum ingrati est odoris: postea
verò suauissimi: ob quod poma ex hoc, & musco parantur: quae
mulieres Hispanicae plaerunquae collo suspendunt, vt gratum
odorem sibi concilient. MATHETES, Quas vires ambarum obti¬
net? GERON, Cerebrum corroborat: cor recreat: animum exhila¬
rat: & sensus omnes reficit modicè assumptum: senioribus &
lijs natura frigidis insigniter vtile. cauendum autem vertigino¬
sis: quia si id olfaciant, tracténtque, in apoplexiam vel tremorem
incidunt. Mulieribus vteri strangulatum affert, si naribus admo¬
ueant: si intra vterum indant, is subsidet. MATHETES, Vbi amba¬
rum inuenitur? GERON, Varijs in locis: primùm in Africano ma¬
ri. nam cum id aestuat, lapidésque ingentes ab imo excernit, quae¬
dam eius frusta simul elidit: deinde pisces, pręsertim Balenae illud
in mari commedunt: vnde frequenter in ventribus eorum inueni¬
tur. praestantius autem, in piscis Asel barbaris dicti, spinali medul¬
la, in Maluae insulis hodie vocatis reperitur: vnde postea in Eu¬
ropam adferri solet.
Thus, quod Graecè [GR]λίβανος[/GR] dicitur, olim ex Arabia affereba¬
tur: nunc ex regione Seir apud Indos appellata, ad nos conuchi¬
tur. Multus eius vsus est in hęmoptoicis, in stomachicis, cęliacisque
& dysentericis affectibus, tum extra corpus, tum intra assump¬
tum. Manna thuris, quae parua mica est, concussu ex vectione eli¬
sa, quae easdem vires, quas thus obtinet, officinis olibanum nomi¬
natur. Fuligo thuris, ex eo concrematus efficitur: non autem in
officinis paratur, efficatiores astringendi, & siccandi vires quàm
thus ipsum sortita. nonnihil etiam detergit: vnde oculorum vl¬
cera expurgare, & implere potest.
CALIDAIN SECVNDO, SICCA
IN TERTIO.
Galbanum, plantae ferulaceae succus, calefacit tertio ordine,
siccat secundi initio: nec non emollit, discutit, digerit, vt postea
latiùs de his agetur.
CALIDA ET SICCA IN TERTIO.
Cedri liquor tenuis est naturae: eóque mollem viuentium
carnem promptê, citráque dolorem consumit: mortuorum exic¬
cat: & simul à corruptione tuetur: foetum viuum interimit: ex¬
tinctum eijcit: eóque partui aduersatur: dentium foraminibus
instillatus eos constringit, & à dolore liberat: oculorum cicatri¬
ces extenuat: hebetudini ex crassis humoribus ortae medetur.
Opopanax, siue Heraclei, siue Aesclepij siue, Chironij dicti, pa¬
nacis liquor, ex radice ipsius cultro incisa extillatus, ad multa con¬
ducit: nam calefacit, emollit, & digerit: nec non cerebrum, & ner¬
Q 4
Thus.
Galbanum.
Cedri liquor.
Opopanax.