867
Alumen..
Aluminis species.
Sulfur.
Oleum ex sulfure.
Chalcitis.
190 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
re albo, aliud nigro, aliud subruffo praeditum, & ad varios vsus
efficax est. etenim extenuat, penetrat, siccat, digerit, omnemque
materiam frigidam ex quauis corporis parte absumitur: morbum
comitialem, membrorum resolutionem, conuulsionem neruo¬
rum, articulorumque dolores mitigat: lienis, renum, vesicae, vte¬
rique frigidiores affectus sanat. atque hoc oleum non artificio,
sed natura prouenire solet. quanquam etiam aliud ex lateribus lu¬
teis, nouis, aut veteribus praeparetur: quod modò flauum, modò
nigrum existit.
CALIDA ET SICCA IN TERTIO.
Alumen crassarum partium vehementer astringit: digerit
etiam, sed non summè: vlcera putrida emendat: humida exiccatu:
carnem super excrescentem coërcet: pruritum tollit: & scabi¬
em sanat. Apud veteres tres species inueniuntur, scissile, liqui¬
dum, & rotundum. officinae ac barbari, primum vocant plumae,
alterum rochae, tertium rotundum. hodie sex genera recensen¬
tur, plumae, rochae, foeculae vini, catini, scasole; & zaccarinum.
Hoc postremum, fit ex crudo alumine rupeo, ouorum albo, & ro¬
sarum aqua. Scaiole ex squamoso quodam lapide, nitri modo pel¬
lucidum, asini speculum dicitur: vstum gypsi instar albescit, eius¬
que inducit speciem. catinum ex plantae anthillidis, in Hispania,
Syria, Gallia, & Italia nascentis cinere conficitur, ad vitra in for¬
nacibus expurganda idoneo. liquidum manibus ductum lente¬
scit, maximè astringens.
Sulfur tum viuum, tum ignem expertum inuenitur: vtrun¬
que vim habet extrahendi, & adeô tenuem, vt ad morsus anima¬
lium venenatorum valeat, si vulneri siccum inspargatur, aut si ex
saliua, aut vrina, aut oleo veteri, aut melle, aut resina therebinti¬
na illinatur. Quinetiam omnes cutis affectus, vt scabiem, impeti¬
ginem, & lepram dissipat, detergitque: sic vt in altum non repel¬
lat. Chemici oleum, seu balsamum ex eo adeò efficax conficiunt,
vt neque viuum corpus, neque mortuum ad putredinem transi¬
re sinat: sed adeò integrum tueatur, vt neque vlla caelestis im¬
pressio, vel ab elementis profecta corruptio, vel ab ipso iam or¬
tu inducta obesse ei possit. id quinque granorum pondere ex vi¬
no veteri albo, vel alio liquore exhiberi solet: singulare in asth¬
mate, pleuritide, abscessibussque pestilentibus remedium: mem¬
bra resoluta, & marcorem experria restituit: virulentarum be¬
stiarum ictibus medetur. Liquor qui ex sulfure paratur, lac vo¬
cant, inflammationes, ignem persicum, vlcera rodentia restin¬
guit, compescit & sanat.
Chalcitis Gręcè, Arabibus colchorar dicitur: mixtas habet fa¬
cultates: