867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS V. 193
spiritus animales, vitalésque recreat. MATHETES, Qua vtendi ra¬
tione, & forma? GERON, Vel candens iusculis, alijsue succis, vel de¬
stillatis intingitur; vel in puluerem redigitur, vel in oleum conuerti¬
tur? Atque tunc potabile chemici vocant. si liquidum est, duae, tres,
aut plures guttę ex vino maluatico assumuntur: si puluerem eius ex¬
hibere voles, scrupuli dimidium satisfaciet: hunioris candente au¬
ro imbuti cyathus. MATHETES, Quódnam aurum ad medicum
vsum expeti debet? GERON, Purissimum quodquè, siue ex aspe¬
rimorum montium visceribus, siue ex fluminum arenis colliga¬
tur. Quod enim adhuc impurum est, ac vilius, sicut in Insula Pe¬
ru: aut quod chemici ex alijs metallis, & fossilibus arte quadam
conficiunt, non modò non humano corpori inutile: sed etiam est
nocentissimum, vt potè veneni particeps.
CALIDA ET SICCA ORDINE SECVNDO¬
Ferrum extenuatur, siccat, resoluit: scobes ipsius candens vino
& aqua tincta, stomachi imbecillitati, coeliacis dysentericis, lienis¬
que abscessui auxiliatur: profluuio vrinę, menstruorumque, & spu¬
to sanguinis, aqua cui ferrum candens intingitur, potu conducit.
Est quaedam compositio singularis ex ferro, à chemicis propter
colorem crocus Martis appellata: cuius Paracelsus in opere
chirurgico mentionem facit. MATHETES, Obsecro te, vt latinè
mihi illum adscribas? GERON, Faciam: sed ea conditione, vt
pauperibus curandis gratis eam communices. paratur autem
hoc modo. Limata scobes ferri, aqua calida ab omni spurcitia ex¬
purgatur, siccaturque, & aquę regali dictae imposita, soluitur: de¬
inde acetum valens additur: postea hinc inde circum agitata exi¬
mitur, solíque exponitur, exiccaturque: post haec rude ferrea re¬
uerberata patellae imponitur, additurque aquae plantaginis, &
haec in arena euaporare sinitur. Idem rursus fieri cum alijs aquis,
vt rosarum solani, & similibus licet. MATHETES, Ad quae vitia ad¬
hibetur? GERON, Ad eadem ferè, ad quae ferrum ipsum. Intra cor¬
pus quidem ad immodicum, & intempestiuum longumque men¬
struorum fluorem (quod aliquoties sum expertus) dysenteriam,
omnéque aliud fluxionum genus; scrupuli vnsus, vel plurium
pondere, cum rosarum conditi drachma vna, vel duplici. Rectè
datur etiam lienosis, ex aqua tamarisci, & enulae campanae: item
ex balsamo, & gummi ammoniaco paratum, ad vrinae continenti¬
àm valet maximè, si insessus ex vitrioli decocto succedat. Extrin¬
secus vlceribus, quae difficulter cicatricem admittunt, nec non
vulneribus inductum auxiliatur.
CALIDA ET SICCA IN TERTIO.
Flos aeris crassum humorem extenuat: eóque collyrijs adhi¬
R 2
Vsus auri.
Ferrum.
Crocus martis.
Flos aeris.