867
Sandyae quare
sandaracha dica¬
tur.
Chrysocolla.
Vires ebrysocol¬
lae,
Chrysocollae facti¬
tia borax.
Aurumi
192 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
quàm quòd illa magis, hoc minûs in terrae visceribus, vbi gig¬
nuntur, excocta fuerint: ob quod etiam eadem rubrum magis co¬
lorem contraxit, & efficaciorem vim extenuandi consecuta est.
Sandaracha vulgaris, quae vernix scriptoria in officinis appella¬
tur, vera non est: sed gummi iuniperinum: quod Arabica lingua
Sandarac, non Sandaracha Graecorum appellatione vocatur.
Vbi igitur in medicamentorum compositionibus apud Arabes
sandarachae nomen inuenitur, iuniperinum gummi vbique in¬
telligendum erit: vbi verò apud Graecos citatur, ea, cuius Dio¬
scorides mentionem facit, vsurpanda erit. MATHETES, Estne
lia adhuc medicina, quam sandaracham medici appellant? GE¬
RON, Vtique, recentiores nonnulli sandycem è cerussa combusta
paratam nominant: quòd rubescentem admodùm colorem sor¬
tita sit. MATHETES, Quas facultates possidet? GERON, Nullas fe¬
alias, quàm auripigmentum.
Chrysocolla, quasin dicas auricolla, liquor est optimus, colore
viridis, qui hodie ex India aduehitur, ac duplex est: vna fossilis,
altera factitia. Rursus alia importatur ex Armenia coloris porra¬
cei, quae est laudatissima: alia ex Macedonia bonitate huic succe¬
dit: proxima est Cypriam. quanquam autem hae in terris natura¬
les sint, tamen etiam praeparationem quandam exigunt. MATHE¬
TES, Quas vires illi tribuis? GERON, Purgat cicatrices: carnem
excrescentem coërcet, astringit, purgat: corpus modicè erodit:
ijs etiam ascribitur, quae necem inferre possunt. MATHETES,
Quid de factitia habes? GERON, Ea borax vulgo dicitur. haec po¬
tissimùm ex vrina pueri parari solet, tempore aestiuo, aut aëre ad
modum calido, sic vt in mortario pistillóque rubri aeris contun¬
datur. Fit hinc medicamentum vlceribus aptissimum, siue per se,
siue cum alijs mixta applicetur. eadem quoque magis desiccat ci¬
tra rosionem, & extenuat, quàm metallica. Nonnulli hodie che¬
mici acuratiùs eam conficiunt, quàm Dioscorides praescripsit, &
incredibilem inde quaestum sibi faciunt. Caeterùm, & natiua, &
factitia mulieribus ad faciem decorandam, fabrisque aurarijs, &
pannorum infectoribus expetitur: aliàs in medicina faciunda ra¬
rior eius vsus in officinis esse solet.
METALLA
MATHETES, Quae sunt metalla, fossiliáque ad medicitiam
accommodata? GERON, Princeps est aurum, vt quod omnium
maximè fit temperatum, plurimisque ad tuendam valetudinem
dotibus praeditum. Nam cardiacae, melancholiae, cordis palpita¬
tioni, morbo attonito, comitiali, elephantiaco medetur: adhaec
spiritus