867
Sanguis turtu¬
ris, uel columbae.
Vulpinus.
Sanguis lepori¬
nus.
Ranarum.
Sanguinis ponde¬
ra.
Pinguetudo.
202 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
Turturis, vel columbae, ad oculorum recentia vulnera, vt cùm
sanguinem sistere volumus, exiccatus & in crassum puluerem re¬
dactus, parti affectae imponitur.
Vulpinus adeps exiccatus, & in puluere datus valet ad calcu¬
lum tum renum, tum vesicae.
Sanguis leporinus illitus, articulorum doloribus ex materia
frigida contractis prodest.
Ranarum, vespertilionum & similium, ad pilos abolendos valent.
MATHETES, Sanguinis animalium inter simplicia memini¬
sti, sed quo pondere is medicamentis admisceri debeat, non ad¬
didisti? GERON, Anatis, anseris, testudinis marinae, terrestrisque
& haedi, drachmarum duarum instar in antidoto Diahaematon
recipitur: nec non ad drachmas septem Galenus libro secundo
de antidotis, ex sanguine animalium, quae iam recensui, in magna
illa compositione imponit. Hircinus à sesquidrachma ad tres, vel
sex vsque, cum alijs medicamentis in puluerem redactis ad calcu¬
lum vsurpatur. in externis remedijs mensura non potest certa defi¬
niri: quod eius facultas non semper adsit. Columbae enim, vel
turturis ad sistendum sanguinem guttas aliquot postulamus. In em¬
plastris tantum sanguinis ponitur, quantum aridis excipiendis sa¬
tis est, vt in illo fit, quod ex pelle arietina conficitur. sin autem non
aequalem sanguinis huius vel illius modum in medicamentis de¬
praehendas, non alia ratione, quàm penuria accidit. Rana enim ui¬
ridis, & vespertilio parum sanguinis obtinent: turtur plurimum.
PINGVETVO
ADEPS, SEVVM.
Pinguetudo in quouis animali inuenitur: in hoc quidem pauca,
in illo copiosa, pro temperamenti ratione. Quod enim natura ca¬
lidum, & siccum pinguetudinis expers est: quod calidum & hu¬
midum, modicam repraesentat: quod frigidum, & humidum, lar¬
gam. Compraehenditur pinguetudinis nomine adeps, & seuum
Haec duo à Celso diuersis animalibus tribuuntur. Hoc sane cornu¬
tis, quadrupedibus: illa omnibus, siue quatuor, siue duobus ni¬
tantur pedibus, non autem cornutis. Reliqui autores non ita cu¬
riosè id obseruant. Axungia propriè suum adeps, seu pinguetu¬
do est. Barbari, & parum latini autores, etiam adipem anseris, ana¬
tis & piscium pinguetudinem, axungiam nominant. Differunt
etiam adeps, & seuum crassicie. nam illa facilè igne liquescit, non
autem promptè congelatur: hoc contra difficulter ignis calore
liquescit: liquefactum autem celerrimè congelascit, multóque du¬
rius adipe existit.
Adeps