867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS V. 203
ADEPS HVMANA MODERATE CALI¬
da, & humida.
Adeps humana, quae pinguetudo potius dici debet, ad liga¬
tiones neruorum, membra emaciata, contracta, induratamque, à chy¬
rurgis applicari solet.
Adeps suilla, quae tum graecis, tum latinis axungia vocatur
humana largiùs humectat, sed non aequalem, vt oleum commu¬
ne, calefaciendi vim obtinetu.
Anserina suillam calore superat, & ob naturae suae subtilita¬
tem magis penetrat: eóque rectè ijs per anum inijci potest, qui
rosionem in alto corporis sentiunt.
Gallinaceorum & gallinarum adeps, media inter anserinam, &
suillam consistit: emollit, humorumque acrimoniam obtundit.
Anatum & anserum syluestrium, efficacior est, quàm domesti¬
is corum, & aliorum animalium.
CALIDA IN SECVNDO, HV¬
mida in primò.
Leonina in calore primas obtinet, & magis digerit: ob quod
si medicamentis ad vlcera & inflammationes idoneis ipsam admi¬
sceas, plus offendes quàm iuuabis, maiore nimirùm adhibita acri¬
monia. Inueteratis autem tumoribus, atque scirrhis, induratisque ner¬
uorum tumoribus, [GR]ἀγκόλας[/GR] graeci vocant, maximè conuenit.
Pardi & vrsi adipes, minùs quàm Leonina sunt efficaces. eis¬
dem tamen vitijs accommodari possunt.
MATHETES, Quibus corporibus singulae adipes conueni¬
unt? GERON, Emollientes, & modicè discutientes, vt suilla, galli¬
nacea, & anserina, pueris, faeminis, mollíque carne praeditis. Quae
verò magis discutiunt, vt leonis, pardi, vrsi, hyenae, damae, vulpis
& similium, duris corporibus, messoribus, agricolis, aurigis, nau¬
tis, & id genus alijs. Inter has, recentes magis humectant, quàm
inueteratae: minùs autem calefaciunt.
Seuum non adipem, in cornigeris animalibus pinguetudi¬
nem dici retulimus. pro aetate etiam & temperamento animalis
ex quo sumitur, euariat.
MODERATVM COLORE ET FRIGORE.
Seuum vitulinum, & haedinum temperatum existit. Tau¬
rinum, bubulum, hircinum, & caprinum est efficaciùs: ad rosi¬
onem in recto intestino, aut colo: nec non difficultatem intesti¬
norum, & tenesmun experiuntibus accommodatum.
Capreoli, damae, & cerui seuum, alia superiùs enumerata vin¬
cunt, eoque magis siccae terreaeque naturae, & scirrhosis tumori¬
bus emolliendis ex vsu esse consueuit.
S
Adeps humana.
Adeps suille.
Anserina.
Gallinacea.
Anatue &r an¬
serum syluestri¬
um.
Leonina.
Parti & vrsi
dipes.
Seuum.
Capreali, damae,
cerui, seuum.