867
Medulla.
Excrementa ani¬
malium.
Muscus.
Stercus gallina¬
rum.
Quillum.
206 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
MEDVLLA CALIDAET HVMIDA
Eiusdem ferè naturae est, cuius adeps. Agnina inter reli¬
quas humidissima: minùs vitilina: adhuc minùs ceruina, & ex ca¬
preolis: minimè bubula & hircina. Ex his praecipuè ceruina, dein¬
de vitilina, membra indurata & scirrhosa emollit. Hircina autem
& taurina acrior, & siccior est, quàm vt durities scirrhosas emol¬
liat. Pessi ex vitilina, & ceruina confecti, nec non alia externa me¬
dicamenta, ad vteros emolliendos parantur. Porrò cùm medul¬
la adipi, vel seuo respondeat, eodem etiam pondere pręscribi po¬
test: nisi minor ipsius suppetat copia, ob quam causam parcior ip¬
sa vsurpari solet.
EXCREMENTA ANIMALIVM
CALIDA ET SICCA.
Alui, & vesicae recrementa, Galenus ad interna remedia reci¬
pienda non esse censet, tanquam naturae nostrae horrida, & in¬
grata: quanquàm veteres vrinam apri comitialibus dare ausi
sint. Hodie etiam mulieres pueri trimuli vrinam ad pestilentiae
praeseruationem exhibent. sicut etiam ad aquam inter cutem,
nimirum quòd vim abstersoriam seri modo habeat. In clysteri¬
bus nonnunquam ad pituitam abstergendam, appetentiamque
excitandam inijcitur. Quinetiam ad multa alia medicamenta con¬
ficienda, vrina pueri impubis expetitur, vt in resolutione ab ar¬
gento viuo, in oculorum lippitudine, & obscuritate, ex crassis hu¬
moribus contracta, nec non alijs vicijs, vt postea condisces. Men¬
sura pro loco variat.
CALIDA IN SECVNDO, SICCA
IN PRIMO.
Muscus, sanguis cuiusdam animalis Indiae vincornis est:
quod magnos dentes, sicut capra habet, exertósque. Hoc cùm sti¬
mulatur ad venerem, confricat se ad terram, & sanguis ad vmbili¬
cùm confluit, ibíque in abscessum coit: primùm malè olet: deinde
exiccatus, suauiùs. oderatior est quàm ambarum. corroborat om¬
nes spiritus, & partes sub septo transuerso humidas, & ventricu¬
lum exiccat. Idem ventriculi & pulmonum humores pituitosos
à putredine vendicat. In frigidis capitis doloribus, sicut ambarum
valet: in calidis autem non item: neque in defluxionibus. Qui¬
dam ob musci & ambari odorem, in tabem incidunt.
Stercus gallinarum ad fungos efficax est, internis remedijs, &
externis accommodatum. Sic de columbarum, sturnorum, alio¬
rúmque fimis sentiendum est.
Ouillum, ex aceto verrucis conuenit, extrinsecus impositum.
Capril¬