867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS V. 205
bent, eóque fructus ante solis exortum collecti, illam percipere
videntur. Cęterùm clysteres ex hoc tum inferiùs, tum in vterum,
tum in vesicam parantur.
CALIDVM ET HVMIDVM IN
PRIMO.
Butyrum etiam in externis & internis remedijs adhibetur.
Nam eclegmata, siue linctus ex eo conficiuntur, si zaccari portio
duplo maior ipsi addatur.
Coagula hędi, agni, hinnuli, capreę laticornis, dorci, apri, cer¬
ui, vituli, bubulíque idem praestare possunt. Ad aconiti potum,
ex vino: ad lac autem concretum, ex aceto commodè assumun¬
tur. Leporis coagulum ex vino venenatorum morsibus, cęliacis.
dysentericis, & seminis fluxione vteri laborantibus, ac reiectio¬
nibus sanguinis concreti ex pectore accommodatum est.
MATHETES, Quod pondus adipes, seua, lac, butyrum &
coagulum requirunt? GERON, Omnia semunciae, vel integrae in¬
star vnguentis tum ad externa, tum ad interna vlcera vt in dysen¬
teria, vlurpantur. Butyrum quia magis quam oleum emollit, ac con¬
coquit, cataplasmatis, & vnguentis resoluentibus emollientibus¬
que à semuncia vsque ad quadrantem, vel trientem pro amplitu¬
dine remedij vsurpatur. In vnguento autem ad morbum gallicum
à selibra, ad integram praescribitur. Lac asinae per multos dies su¬
mi consueuit, primo trientis, secundo quicuncis instar, vsque ad
libram, vel vncias decem, si medicinae causa exhibeatur. Deinde
rursus quotidie vncia subtrahenda est, dum ad trientemventum
fuerit. Lac vaccinum, & muliebre selibrae mensura propina¬
tur. Ouillum, sicut etiam caprillum, dodrantem postulant.
Qui autem lacti asueti sunt, quantùm velint, possunt assumere,
modò non capitis dolore, aut febri laborent. Lactis serum
potui non nisi magna copia assumptum proficit. In eo eriam her¬
bae decoquuntur ad clysteres siue per aluum, siue per vterum, si¬
ue invesicam indantur, ea nimirùm mensura, qua lac asininum ex¬
hibetur. Butyrum semunciae instar vsque ad trientem addi solet
linctibus: quia non semel, sed pluribus vicibus, quantum glycirr¬
hizae bacillo compraehendi potest, ingeritur, lambendo, vel ad
magnitudinem fabę. Caeterùm in linimentis, vnguentis, acopis,
quae prus mouent, emolliunt, & resoluunt, vnciae vnius, vel pluri¬
um pondere adiungi solet, prout medicamentum amplum exi¬
stitu. Coagulum eodem quo castoreum pondere exhibetur, mini¬
mo grani vnius, summo duodecim, in remedijs internis. Lepori¬
num tribus obulis ex vino. Ad externa, scrupuli vnius pondere
minimo: summo autem drachmae imponitur.
S 2
Butyrum.
Coagula.
Adipis, seui, bu¬
tyri, lactis, coagu¬
lique pondera.
Lactis asinae potus.