867
Delectus mannae.
Mannae tempe¬
res.
212 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
canis, mense Maio, in quo aër siccus est, super arborum ramis,
frondibus, herbis, lapidibus, & solo haeret. In delectu mannae ae¬
tas, locus, & arbor consideranda. nam aliquid ex illa re, super quam
cadit, sibi acquirit, & propter contactum facultatem attrahit.
Hinc, quae super folijs arborum praesertim laricis reperitur, opti¬
ma à peritis censetur: quia nihil ab illis recipit: neque ipsa ingrati
est odoris. Quae verò ex caudice arboris colligitur, non tam bo¬
na, quàm quae in folijs: attamen in trunco collecta melior est,
quàm quae super lapidem, aut terram recipitur. Rursus praestan¬
tior est, quae in saxo prouenit, quàm quae in terra: ex qua faciliùs
corrumpitur. Interdum lanae benè mundae arboribus subijciun¬
tur: ex quibus illa sumitur. Notandum autem Mannam non col¬
ligi, cùm magna aëris siccitas praecessit, & humor terrae assump¬
tus est: quia nullus ros tunc apparet. vbi verò is tempore sicco
contrahitur, à calore aëris eleuatur, & in frigida illius regione
condensatur. id autem fit magis in larice arbore, quàm in alijs:
quia illa minutissima, & valde densa habet folia. In flosculis facilè
retinetur manna, & copiosior. Aliae arbores plura quidem ha¬
bent folia, sed magis inuicem distantia. in larice verò parua, den¬
sa, & incisa cernuntur. Rami dissecari deferríque in loca sicca pos¬
sunt. Inter eas autem mannae species, quae in arborum folijs colli¬
gi solet, Orientalis primum, Calabrina secundum, Prouincialis ter¬
tium locum obtinet. In his differentijs etiam praestantissima cen¬
setur, quae mastichę grana repraesentat: vnde etiam Italis masti¬
china, & grumosa, seu granosa appellatur. Quae minùs est bona,
aut euanida, senióque confecta, aut dolis adulterata, Bombicina
vocatur. quae ex oriente adfertur: vno tantùm anno vires suas re¬
tinet, aut certè non excedit duos, sed rancida fit, & inefficax. Quae
in Italia, & pręsertim in Calabriensi agro prouenit, diutiùs perdu¬
rat: sic etiam Prouincialis. Pauci manna, ob eius caritatem in Gal¬
lia: pauciores in Germania, praeterquam Augustę, Norimbergae,
& in principum aulis vtuntur. Arabes primam speciem, nempe li¬
quidam, mannam, vt nosti, appellant: alteram Tirimiabim. Mi¬
nùs laudata est & efficax, quae inciso arborum, quas retuli, corti¬
ce, in Apulia, & Calabria diebus canicularibus collacrymari solet.
Ramentum & vi MATHETES, Cuius est naturae & facultatis? GERON, Propè ae¬
qualis, nisi quòd ad calidum nonnihil inclinet: alijs humida, cali¬
dáque censetur. Aluum tum solida ipsa, tum potu assumpta mo¬
uet, per se quidem imbecilliter: eóque pueris vnciae instar: adole¬
scentibus autem, & mulieribus grauidis sescunciae: adultis ad
tres vsque vncias tutò dari potest. alijs verò medicamentis addi¬
ta, vires eorum auget: ventrem induratum emollit, abstergen¬
dóque