867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS V. 211
vehementer expurgant: idque vel ad humores noxios eliciendos
vel aliò deriuandos, vel ad affectum contumacem demolien¬
dum remouendumque, vel ad corpus corrigendum, eiusque tempe¬
ramentum immutandum: eóque gręcis ab efficacia, quàm habent,
[GR]δραστικὰ[/GR], vulgo eradicatiua vocantur. Qui hos medicamentorum
ordines non obseruant, corpora humana non sine discrimine, &
vitae periculo purgant, vt nonnulli imperitiores hoc tempore fa¬
ctitare non dubitant. MATHETES, Refer ergo tu iam ordine sin¬
gula, quae aluum leniter emolliunt, ac laxent? GERON,
Vuae passae acinis exemptis, è vino aut aqua lotae, vnciae vni¬
us, vel alterius instar, ventrem laxant. Idem praestant etiam pru¬
na dulcia, quae hodie vngarica vocant, modicè elixa, eorúmque
iuscula: sicut etiam ptisanae cremor. simile efficiunt ex oleribus
sparagorum colliculi, spinachium, attriplex, buglossum, beta can¬
dida & blitum cum butyro recenti cocta, aut capi iure.
Leuißimum [GR]ἐκκοπρωτικὸν[/GR] mulieribus grauidis, puerperis, pue¬
risque, & delicatis alijs est, quod ex duobus ouorum recentium lu¬
teis, & pisorum modicè coctorum iuris vncijs quatuor, aut quin¬
que cum salis & zaccari momento paratur.
Efficacior in id est mercurialis elixa, & cum sale commista,
iúsque decoctae ius vino dilutum.
Sic etiam maluae & brassicae semicoctae ius, aut succus eius,
cùm zaccari modico, aluum laxare solet.
Similiter serum lactis trium, vel quatuor, vel plurium vncia¬
rum instar, paulò zaccari & salis adiecto, ventrem probè, quam¬
uis tardiùs subducere solet.
Vinum etiam, quod in cruda cucurbita excauatáque per no¬
ctem substiterit, temperatum potumque ante cibum, ventrem so¬
luit: vel totius cucurbitae elixae expressaeque succus, cum mellis,
& nitri momento, aluum leniter ducit. ex his quaedam sunt cibi
solummodò: quaedam tum cibi, tum medicamenta.
MATHETES, Quae aluum benignè laxando, etiam humo¬
res ducunt? GERON, A Paulo Aegineta hydromeli, & apomeli di¬
citur mulsa, cui absinthium sit incoctum: humores in ore ventri¬
culi contentos, deorsum vnà cum aluo trahit.
Mel ex rosarum folijs confectum, pituitam & bilem cum
ventris excrementis ducit. similiter etiam hydrorosatum Aegine¬
tae prodest. praeterea idem mel cum oleo chalcanthi modico sub¬
actum: si non longè ante cibum exhibeatur, aluum soluit, pituito
sósque humores ex ventriculo subducit.
Manna recentioribus, Galeno, alijsque veteribus mel aëri¬
um nuncupata: ros est, siue liquor suauis, qui ex aëre horis antelu¬
Aluum emolli¬
entia.
Vuae passa.
Aluum humo¬
res euecuantia.
Mel rosarum.
Manna.