867
Salahsinthij.
Epithymbrum.
Cuscutae.
Fumaria.
Lupuli.
Terebintbina.
Mastyche.
Styrax.
214 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
ad mare nascitur, vel ex eodem ad hortum transfertur, bilem ama¬
ram, vrinámque, & salsa, nitrosaque recrementa modicè purgat:
tem bilem, & pituitam in ventriculo, & intestinis abstergit. In
Gallia extat species absinthij, quae amara non est: in puluerem re¬
dacti drachmae duae, vel tres ex mulsa assumptae aluum ducunt:
item coma ipsius, in aqua macerata, eiúsque succus: adhaec sal ex
absinthio arte chemica paratus, sicut etiam è ligno Guaiaco sto¬
machum abstergit, & intestina purgat.
Epithymbrum, quod in saturaeia, & stoebe nascitur, eadem
quae Epithymum, sed imbecillius, sicut etiam quae officinis dici¬
tur cassuta, vulgò Podagralini, efficit. MATHETES, Quas vires
habet? GERON, Earum herbarum, quibus innascitur, excalefacit
quidem primo abscessu: siccat autem secundo: abstergit, & astri¬
ctione quadam roborat: iecoris obstructiones aperit: lienis infar¬
ctum expedit: venas pituitosis, biliosisque humoribus liberat:
rinam ducit, & regio morbo auxiliatur: puerorum febribus suc¬
currit: sed diuturno vsu ventriculum grauat: quae noxa tollitur,
si anisi momentum adijciatur. bilem deijcit, praesertim absinthio
admisto. Decocti eius selibra cum zaccari sescuncia ad eadem
quoque corporis vitia assumitur.
Fumariae puluis drachmae vnius, vel duarum instar mulsae in
sparsus, aluum mouet: dilutum eius ex vino stomachum roborat?
decoctum additis myrobalanis, & senae Alexandrinę folijs, bilem
& adustos humores purgat, vnciarum trium mensura: decoctum
per se, vel cum myrobalanis, sena, & vuis passis idem praestat: suc
cus etiam eiusdem simili mensura ad deiectionem ventris propi¬
natur. summatim fumaria praeter alui excrementa, bilem adustol
que humores expurgat: nec non viscera & meatus eorum ape¬
rit: vrinam biliosam copiosámque prouocat.
Lupuli salictarij succus crudus assumptus, aluum efficaciter
mouet: coctus autem minùs. omnes viscerum obstructiones ape¬
rit: vtramque bilem ducit: sanguinem purgat. Radix omne
genus viscerum, pręsertim secoris & lienis obstructiones liberat.
Terebinthina instar olsuae per se, vel cum Rhabarbari mo¬
mento mista, ac in orbiculos coacta, bilem cum aluo subducit.
Sic Mastiche drachmarum trium instar cum aqua tepida, vel
sero lactis, ab Aetio pleuriticis ad aluum mouendam exhibetur,
hodie sesquidrachma sufficit. Ad istum gregem referri debent
omnia, quae vulgo Benedicta vocant.
Styrax officinis storax: qui à calamis in quibus ex Pamphy¬
lia adfertur, calamites dicitur praestantissimus est: pinguis &
flauus: calefacit, emollit, & concoquit. Hinc tussi, destillationi¬
bus