867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS V. 217
poris compactili, osse intus lignoso, quinque discreti generibus:
quae licet communi omnia vocabulo vocentur, tamen facie & vi¬
ribus inter se differunt: quòd è diuersis arboribus generentur,
Primùm sanè in Syria, & Aegypto: postea verò à Mauritanis ad
medicinae vsum sunt adhibiti, veteribus Graecis incogniti. Solus
Actuarius inter recentiores eorum meminit: quamuis hîc quo¬
que sua quae scripsit, à Mauritanis mutuatus sit. MATHETES,
Quomodo singulae ipsorum species nominantur, & quas vires
obtinent? GERON, Alij flaui, vel vt vulgô dicunt citrini, alij indi¬
ci seu nigri, alij bellerici, alij chebuli, alij embelici. MATHETES,
Quo temperamento singuli sunt praediti, an omnes eodem? GE¬
RON, Flaui, indici, chebuli, & bellerici primo ordine refrigerant,
secundo siccant: embelici verò primo tantum, & refrigerant, &
siccant. Tria ex his genera aluum citra noxam leuiter euacuant.
Nam etiamsi vi quadam purgandi praedita sint: tamen cor potius,
iecur, & ventriculum, imò etiam totum corpus astringendi sua fa¬
cultate roborant, & aliorum medicamentorum, quae deijciendo
negocium facessunt, malignitatem corrigunt: ob quod etiam re¬
ctè scammonio, si eo vtendum est, admiscentur. MATHETES, Nul¬
láne ratione ipsa nocere possunt? GERON, Obstructiones, & in¬
farctus viscerum augere dicuntur: eóque ne illis laborantibus ex¬
hibeantur, medici praecipiunt. At hoc vitium emendatur medi¬
camentis, quae aperiunt, & vrinam cient: vel si macerata caprino
sero, aut fumariae succo exhnibeantur: vel si cum absinthio, aut aga¬
rico, aut rheubarbaro sumantur. Quinetiam si oleo amygdalino,
& sesamino perfundantur, vt contracta inde pinguedine, ventri¬
culo non inhaereant. Tutò etiam cum casiae nigrae medulla, aut
manna, aut palmulis acidis deuorantur. MATHETES, Quomodo
exhiberi, & quo pondere solent? GERON, Omnes quidem mini¬
mo drachmarum duarum instar: summo quatuor, aut sex è se¬
ro lactis caprini macerati, vel ex aqua fumariae, vel etiam ex cina¬
momi destillatitia: in puluerem autem detriti, duarum, aut trium
drachmarum pondere. mediocriter aluumducunt: Actuario
purgant, & priuatim superuacaneum capitis humorem exhauri¬
unt. Frequens eorum vsus lenectutem remoratur: colorem ip¬
si faciunt elegantiorem: corpori odorem iucundum conciliant:
hilaritatem adferunt: ventriculum, cor, & iecur roborant: & hae¬
morrhoidibus conferunt. MATHETES, Ad quid flaui peculiariter
faciunt? GERON, Flauae bilis feruorem egregiè reprimunt: eo
quòd illam priuatim detrahant, eósque peculiariter iuuent, qui
temperamento calidi sunt: ventriculum, & intestina astrictione
sua confirmant, roborantque. Torrefacti, ablutique plurimum ef¬
T 2
Species & vires
ipsorum.
Noxae ex Myre¬
balanis.
Myrobalanorum
exhibendorum
ratio & dosis.
Flauiseu citrini
quid propriè prae¬
stent.