867
Thamarindorum
adulteratio.
Delectus.
Temperamen¬
tum & vires.
Mirobalani.
216 DE[sic] MEDICINA VETERI ET NOVA
cem thamar, dactylos significant, vt thamarindi sint palmulae,
seu dactyli Indici. In officinis seplasiarij illos imitantes eodem
nomine etiam thamarindos nuncupant: nonnulli fructus
grestium palmarum esse censent, sed perperàm. Veteres nihil de
illis memoriae prodiderunt. MATHETES, Integrine, ac veri in of¬
ficinis habentur? GERON, Vel nulli, vel pauci admodum. MATHE¬
TES, Qua de causa? GERON, Quia Persae, Arabes, & Indi ex con¬
tusis eis, saléque conditis succum exprimunt: quo aceti loco vtun¬
tur. Acidi sunt hi fructus, dum adhuc virescunt: vnde nonnulli
eos graecè [GR]ὀξυφοίνικας[/GR] appellant. Praeterea in massam quandam eos¬
dem redigunt: quae si dissoluatur, parui nuclei diuersas formas re¬
ferentes depraehenduntur: ac tales ad nos importantur. MATHE¬
TES, Qui praestant? GERON, Rubentes ex obscuro, molles re¬
centésque, & neruosis quibusdam fibris infarcti. MATHETES,
Quomodo adulterantur? GERON, Prunis: sed fraus facilè deprae¬
henditur, tum colore, tum etiam gustu: quippe nec admodum
sunt accidi, nec colore nigricantes. Sale conditi in Arabiam, Per¬
siam, Asiam minorem, Lusitaniam & ad nos deferuntur, vt tem¬
poris iniuriam faciliùs tolerent: quanquam absque sale, cum suo
cortice asseruari possint, salubriorésque existant. MATHETES,
Quo temperamento constant, quásque vires obtinent? GERON,
Refrigerant, & siccant ordine secundo, nonnullis tertio. Bilem,
& pituitam incidunt, attenuant, aluique recrementa expurgant,
vnciarum duarum, vel plurium pondere exhibiti: minoribus na¬
tu, & imbecillis vncia, vel sescuncia abundè satis est: interdum tri¬
entis instar, in aqua frigida, aut destillatitia intybi tribus horis ma¬
cerati, expressique, & cum zaccaro modico assumuntur. Indiae
populi his cum oleo coccorum se purgare dicuntur. Ex recenti¬
bus thamarindis zaccarum seu conseruam conficiunt, excellens
medicamentum humoribus digerendis purgandisque idoneum.
Meliùs faciunt ad febres biliosas, quàm manna, aut casia: quòd
ob dulcedinem, sicut & alia dulcia bilem generare solent. Adhaec
torridos humores leniunt: insaniam, furoremque leniuut: ob¬
structionibus, aquae subter cutem, morbo regio, & lienosis me¬
dentur. Quid ad externa vitia praestent, apud alios videre licet.
MATHETES, Nulláne offensa ex vsu illorum concitatur? GERON,
Frigido quidem ventriculo praeditis, minûs sunt vtiles: verùm si
macis, vel mastiche, vel casia odorata, vel nardus Indica ijs misce¬
atur, tutò exhiberi possunt. Efficaciores sunt etiam, si ex sero ca¬
prino, aut succo fumariae, aut lupi salictarij potui sumantur. MA¬
THE. Quae medicamenta aluo molliendae idonea his succedunt?
GERON, Myrobalani, fructus quidamprunis similes, callo cor¬
poris