867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS V. 221
qui hodie medicinam exercent, in praescribendis auxiliorum for¬
mis Cretense magis vsurpant) securius est, quàm polypodium
MATHETES, Quas habet vires? GERON, Easdem, quas thymus,
sed omnia efficaciùs pręstat: tertio ordine siccat, & calfacit: atram
bilem caeteris medicamentis valentiùs educit: idque facilè, & ci¬
tra molestiam, pituitámque purgat: efficax est ad cerebri affe¬
ctus, nempe ad melancholiam, epilepsiam, diuturnos capitis do¬
sores, aliásque melancholicas aegritudines. Pręterea cordis tremo¬
ribus, & animi deliquijs conducit: nec non omnibus lienis, re¬
numque vitijs, & melancholia à praecordijs orta, quae Graecis dici¬
tur [GR]ὑποχονδριακὴ[/GR], vexatis, & quibus iccoris grauitas, difficultásque
spirandi, flatusque dolori sunt, mirificè auxiliatur. Adhęc carcinoma¬
ta, lepras, scabiem, luem veneream: item elephantiasin, vlcera ma¬
ligna, & atra, febrimque quartanam sanat. Vsus eius hyeme tutior
est, quàm aestate. MATHETES, Quo pondere exhiberi debet? GE¬
RON, Cretense verum in puluerem redactum, quinque scrupulo¬
rum, aut duarum drachmarum instar, ex sero lactis, vel aqua mul¬
sa, vel passo, vel oxymelite, & salis modico, adultis datur: iuniori¬
bus autem, & mulieribus drachma. Decoctum in iure gallinaceo
aut hordei cremore semuncię, aut vncię pondere mediocriter, &
sine molestia purgat. Nonnulli etiam maiori modo, nempe vsque
ad vncias duas melancholicis offerunt: praesertim id quod in of¬
ficinis habetur: non dico etiam, quòd serapium ex eo conficiatur;
ad eadem vitia, quae supra commemoraui longè praestantissi¬
mum. ad id quatuor vnciarum mensura sumi debet, si quid
mentione dignum per aluum educturum est. MATHETES, Súnt
ne alia adhuc eius generis medicamenta?
GERON, Sunt vtique, sed paulò valentiora: quibus aetate
iam confirmata, vbi vires robustae sunt, & tempus opportunum,
vtimur. MATHETES, Enumeres obsecro. GERON, Sena, aloe,
rheubarbarum, agaricum, cnicus. MATHETES, Quale medicamen¬
tum est sena? GERON, Herba in Alexandria admodum frequens:
hodie etiam in Liguria, & Hetruria celebrata: sed orientalis est
pręstantior, Mauritano nomine sic dicta. Veteres Gręci nullam
huius mentionem fecerunt: inter recentiores Actuarius eius me¬
minit: sed ex Arabum potius, quàm sua, aut antiquorum senten¬
tia. Folia profert minuta: & folliculos, nigro semine refertos. Vi¬
traque vim habent solutoriam. Verùm sunt nonnulli, qui maio¬
rem efficaciam folijs ipsis tribuant, ex Mesue non satis re intellecta
persuasi. nam folliculi duorum sunt generum: vnum per se cadu¬
cum, & in planta arefactum: ex quo semen nigrum, prorsussque
euanidum eximitur. alterum ante maturitatem demetitur, cras¬
T 4
Virer.
Pondus.
Medicamenta
mediocri.