867
Senae facultas.
Nota.
222 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
sum, ponderosum, succi plenum, & tegetibus expansum ab vm¬
bra siccatur: sed hoc rarô venund ri solet. huic non minor in al¬
uo ducenda facultas, quàm ipsius inest folijs. Primo generi, quo
omnes ferè officinae scatent, non tantum mitior, sed nulla prope¬
modum insita aluum citandi facultas videtur. in secundi ergo foli¬
liculorum generis penuria folijs vtendum erit. Colutea arbor The¬
phrasto similia folia, & folliculos ferè gestat, vt nonnulli hanc se¬
nem esse prodiderint. MATHETES, Quam facultatem prae se fe¬
runt, tum folia, tum folliculi. GERON, Secundo ferè ordine cali¬
da, & sicca in primo sunt. melancholica, biliosa, & pituitosa, sero¬
sáque recrementa purgant: adhaec cerebrum, cor, iecur, lienem,
pulmonem, omniáque corporis sensoria instrumenta, excre¬
mentitijs malísque humoribus liberant: sanguinem abster¬
gunt: spiritus illustrant: ob quod oculorum, & capitis doloribus
tum extra, tum intus sumpta prosunt: obstructiones viscerum
periunt: animi hilaritatem adferunt: senium retardant. MATHE¬
TES, Nihilne sena ventriculum offendere, sicut reliqua medica¬
menta solet? GERON, Quia nonnihil obstructionis, siccitatis, &
& amaritudinis in illius gustatu percipitur, quidam roborare ip¬
sam potiùs ventriculum, quàm perturbare, & imbecillum redde¬
re existimant: vt nullo indigeat, quod eam corrigat. Recentiores
tamen tum graeci, tum Mauritani zinziber, & ea quae cor, & ven¬
triculum corroborant addenda putant. atque hodie omnes ferè
medici eam rationem imitantur. MATHETES, Quomodo vitia
eius corrigi poterunt. GERON, Cùm acris sit, iure pingui, vel me¬
dicamento abstergente, non exiccante macerata, aut modicè ad¬
modum cocta assumetur: ideò in renum, aut vesicae affectibus re¬
ctè ex veteris galli decocti iure, aut cum alijs, quae vrinam non
mouent, exhibetur. Quoniam autem flatuosa etiam est, anisum ei
adijci debet. Hoc longo vsu & experientia didici, senam duarum
drachmarum instar cum momento zinziberis in feruente iure tuti¬
ùs per noctem in calido loco macerari quàm decoqui: adhęc multò
leniorem ex ea fieri purgationem, si non exprimatur. In puluerem
redacta drachmae instar ex vino, aut iure capi, aut pisorum modi¬
coctorum, cùm violarum siccarum, glycyrrhizę, zinziberis, &
anisipuluere exiguo, hora ante cibum, vel citiùs rectè datur. Vin¬
demiae tempore, vinum etiam ex folijs senę, in mustum coniectis
paratur: quod aluum deijcit. Foliorum decoctum tanquam lixiui¬
um capiti superfusum cerebrum, neruos, oculorum aciem, & au¬
ditoriam facultatem roborat. summatim omnibus morbis me¬
lancholicis medicina est aptissima. MATHETES, Quod aliud post
hanc medicamentum similiter purgandis humoribus & innoxi¬
um, & vtile sequitur.
GERON,