867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS V. 223
GERON, Aloe succus, qui ex herba eiusdem nominis
siccata coactáque, in pluribus locis Indiae paratur: atque inde ad
Arabes, Persas, totáamque Europam importatur. Vna eius liquo¬
ris species existit: quanquam alij plures esse affirment. Quòd au¬
tem varia interdum appareat, incolae in sordibus aufferendis
negligentiores esse videntur: nec credendum est, eam adultera¬
ri, cum magna eius copia apud Indos reperiatur: in alijs autem re¬
gionibus vitiari à mercatoribus posse concesserim. Quae à non¬
nullis caballina vocatur, quòd veterinarijs conducat, non alia exi¬
stit, quàm ea, quae impurior relicta est. quae à sordibus expurgata
est, solida, probè compacta, & iocinoris modo concreta apparet
(vnde hepatica nonnullis dicitur) ruffaque, splendeijs, friabilis &
valdè amara. Ex Socotora Indiae insula affertur: vnde socotorina
rectè nominatur. Alterius partes non ita coire possunt, quòd suc¬
cus ex diuersis plantis sit collectus, non solum in maritimis, sed eti¬
am in desertis locis natus. MATHETES, Quę sunt eius vires? GERON,
Exiccat tertio ordine; calefacit primo intentiore, aut secundo re¬
missiore. Non autem simplicis naturae, sed, vt gustu percspitur,
amara vehementer existit, & acida mediocriter: id quod per
destillationem experiri licet. ideò etiam ob amarorem quidem
expurgat, oráque venarùm aperit: ob acorem autem corrobo¬
rat, & astringit. Quamuis autem ex eorum numero sit, quae à ster¬
core excernendo [GR]ἐκκοπροτικὰ[/GR] dicuntur: tamen ea bilem, & pitui¬
tam etiam ventriculo, aluo, ac intestinis inhaerentem, vnà cum
insidentibus inibi recrementis citra noxam exigit. Hinc capitis
dolori ex continuis exhalationibus, quas ventriculus ad ip¬
sum mittit, procreato succurrit: adhaec oculorum lippitudini ea¬
dem de causa concitatae: & ijs, qui ob bilem inhaerentem sitiunt;
quibúsque lingua admodum resiccatur, subuenit: insuper ventri¬
culo inflammato, aut bilis abundantia aestuanti, nec non ijs, qui
pręter rationem pallidiores euaserunt medetur: sensusque omnes;
& intellectum acuit: iecur ab infarctu expedit: & regio morbo
auxiliatur: vbique obstructio, & intemperies frigida, & sicca ie¬
cur infestat, commodè exhibetur: illísque conuenit, qui alui qui¬
dem excrementa deijci postulant, sed clysteres per inferiora ad¬
mittere nequeunt. vbi verò calida, & sicca, tum iecoris, tùm ven¬
triculi intemperies vrget, vt in febri hectica, fluore sanguinis, ex
imbecillitate iecoris contracta, hęmorrhoidibus, ac cęteris ani in¬
flammationibus, naturam offendit: etsi non omnium venarum
certè cerebri, adaperit. Qui ergo ea in parte noxam aliquam su¬
stinent, ab aloes vsu abstinebunt. Postremo aloe ventris tineas
ex lacte, vel melle sumpta necat, vel bubulo felle, & aceto sub¬
Aloes vires.
In quibus aloe no¬
xia.