867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS V. 229
respondent, florésque similes è candido rubentes: aliquando
prorsus candidi apparent. Inferior caulis turpeti pars iuxta radi¬
cem vtilis duntaxat existit: reliqua gracilior est, ac comosior
quàm vt vsui esse queat. interdum radix cauli adhęret, sed inepta:
quòd ille solùm in medicum vsum recipiatur. Quando planta
turpeti colligitur, tota est insipida. Nascitur in multis Indiae locis
non procul a mari. Excellentius turpetum est gummosum, & can¬
didum; ad solem exiccatum. quodenim in vmbra siccatur, nigre¬
scit: quanquam nihil ad bonitatem referat, si purgans sit gummo¬
sum: nam gunimi etiam intus adhuc contineri potest. MATHE¬
TES, Quas vires habet? GERON, Pituitam, crassosque & lentos hu¬
mores ad articulos, remotasque partes defluentes educit: ventricu¬
lum expurgat: & quę ei penitus inhaerent, excrementa abstergit:
pituitosos humores renibus insidentes excutit: pectus à lentis hu¬
is moribus liberat. in summa omnes pituita repletos euacuat: nec¬
non morbos melancholicos virtute sua discutit, Hinc non so¬
lùm attonitis, & comitialibus: sed etiam insanis, furiosis, hydro¬
picis, elephanticis, venerea scabie laborantibus, & diuturnis fe¬
bribus magno adiumento subuenit. At qui turpetum assumunt,
cauere piscium esum, & ventos austrinos debent. MATHETES,
Nullámne turpetum offensam corpori inducit? GERON, Nigrum &
subcineritium, magis quam album. Quia verò quodlibet calidum, &
siccum medicamentum noxium est, naturaeque venenatae, &
ventriculum turbat: primùm rectè corrigitur violis, pastillísque
ex eis, vel illarum decocto, aut aqua destillatitia, aut succo, aut se¬
rapio ex eis confecto. Ideò etiam ijs, qui illud assumunt, tempera¬
mento calido, & sicco praediti, diluti, vel decocti eius forma poti¬
us, quàm pulueris, aut catapotiorum, ex vsu est: quia haec diu in
ventriculo remanent, & valdè calefaciunt. Quòd si actionem tur¬
peti augere placeat, palmulas Indas addito, quae bilem purgant,
& acrimoniam aliorum medicamentorum obtundunt: vel vuarum
passarum, vel aliorum fructuum medullam, siccitatis emendan¬
dae gratia adijcito. Ne autem virus illius noceat, cordi familiaria
adiungemus, quae spiritus augeant, resolutionemque virium
uertant: non autem ea nimis tenuia erunt, vt moscus, & ambarum
sed crassiora, vt arantij semen, & santalum. Quia autem turpe¬
tum ventrem turbare solet, nux muscata, macis, & zinziber ad¬
iungi debent. Porrò calorem, & siccitatem illius psylij cremor len¬
tus temperat: asperitatem eiusdem oleum amygdalarum dulci¬
um, si co praeparetur, lenit. MATHETES, Nondum audiui, quo
pondere, quáque forma exhiberi debeat? GERON, Contriti¬
turpeti drachma ex mulso propinatur. In iure gallinaceo trium,
V 2
Turpetum quan¬
do noxium.
Turpeti dosis.