867
Alypum.
Sambucus.
Ebulus.
230 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
vel ad summum quatuor drachmarum instar decoctum, exhibe¬
tur. Sunt etiam quaedàm in officinis compositiones celebres: vna
diaturpetu cum rhabarbaro appellatur: eaque vel liquida, vel soli¬
da ad omnes humores purgandos idonea: vt etiam dici possit ho¬
lagoga. Altera vocatur diaturpetu maior, pituitae euacuandae
dicata: graecè dicitur phlegmagoga. Tertia est diaturpetu mi¬
nor, leniter pituitam euacuans, vt virulentia medicamentorum,
ex quibus illae compositiones miscentur emendetu. Rectiùs ex
vini spiritu arte chemica praeparantur. MATHETES, Quid aly¬
pum praestat, quod officinas turpetum album nominare dixisti?
GERON, Nigrum eius semen, atram bilem per aluum edu¬
cit, mensura epithymo pari, cum sale, & aceto sumptum. MATHE¬
TES, Quale semen est? GERON, Paucissmi hodie herbam ipsam,
aut semen eius viderunt. nam sola radix ad nos adferri solet. MA¬
THETES, Quid de sambuco habes?
GERON, Duarum sanè specierum est: vna maior, ac
arborescens: quae Graecis [GR]ἀκτὴ[/GR] vocatur: aut herbae modo exilis:
vnde [GR]καμαιάκτη[/GR] quasi humilis sambucus: Romanis ebulus dici¬
tur. MATHETES, Quae sunt vtriusque vires? GERON, Calidae, &
siccae ordine secundo mediocriter humores digerunt. Radix sam¬
buci vino incocta, aqua inter cutem laborantibus succurrit. Aqua
è sambuci floribus destillatitia fronti, & syncipiti obducta, capitis
dolores mitigat, qui è calido humore prouenerunt. Succus è ra¬
dicum cortice expressus vomitum ualentissimè commouet, &
aquam inter cutem pellit
Pari modo succus è radice ebuli, vel ex medio stipitis cortice
extractus, cum ordei, vel vuarum passarum, aqua cinamomi, &
zaccari momento serosos hydropicorum humores per aluum ex
trahit. Baccae ipsius coctę zaccaróque conditę drachmae vnius,
vel duarum instar assumptae, duobus, aut tribus diebus interpo¬
sitis, ad aquas educendas prosunt. Idem potest acinorum ebuli
tusorum drachma cum cinamomi puluere. Quin & crassampi¬
tuitam ad articulos decurrentem extrahit. Ex chamaepyteos de¬
cocto podagricis, coxarum doloribus, & venerea lue infectis
tiliter exhibetur: dolores mirificè vi deiectoria lenit: humores
fluentes, tum reuocat, tum expellit. Iam succus radicis ebuli sale
exiccatus, in pastillósque digestus vsui reseruatur: intestinorum,
& coxarum doloribus à frigore, & flatu creatis per aluum inie¬
ctus auxiliatur: faeminarum locis ad menses euocandos exceptus
lana subijcitur. adhaec ij, qui diutina febri vexati ad malum habi¬
tum deuenerunt, suffitum ex decocto illius rectè parant: sic ta¬
men, vt ventriculus interea, & iecur odoramentis astringenti¬
bus, alijs¬