COMMENTARII
SECVNDI
DIALOGVS
V.
231
bus,
alijsque
idoneis
medicamentis
corroborentur.
MATHETES,
Quam
naturam
genista
passim
nascens
obtinet?
GERON,
Eandem
ferè
quàm
spartum
Dioscordis.
nam
et¬
si
hae
duae
plantae
inter
se
differant,
sunt
tamen
congeneres.
Spar¬
tum
quidem
frutex
est,
qui
folijs
viduus;
floribus,
vt
alba
viola
flauis
constat.
in
Hispania
prouenit:
vbi
sportulae,
&
corbes
ex
eo
conficiuntur,
ficubus,
vuis
passis,
alijsque
mercibus
ad
Galliam
&
Germaniam
deferendis
accommodatae.
genistae
verò
folia
longiuscula,
lini
ferè
modo:
&
flores
luteos,
interdum
etiam
al¬
bos
pisi
instar
lunatos
obtinet:
semen
lenticulae
in
folliculis
pha¬
seolorum
modo
nascens.
Genistae
seminis
sesquidrachma,
pitui¬
tam
suprà
&
infrà
valentissimè,
spartij,
aut
veratri
albi
ferè
modo
ex
mulsa
purgat:
humores
ab
articulis
detrahit:
podagram
sa¬
nat,
dum
viscosam
humorum
materiam
illius
effectricem
per
al¬
uum
extrahit.
praeterea
semen,
&
vrinam
prouocat:
calculos
re¬
num
&
vesicae
conterit.
datum
per
se
iure
aliquo
etiam
aluum
subducit.
Planta
tota
corpusperturbat:
vrinam
prouocat:
humo¬
res
crassos
incidit,
attenuatque,
cordi
&
ventriculo
noxia:
nisi
rhodomelite,
aut
rosa,
aut
mastiche,
aut
anisi,
dauci,
foeniculi
semi¬
ne
corrigatur.
Fit
etiam
oxymeli
ex
floribus:
cuius
vsu
indurati
lienes
resoluuntur.
spartij
virgultorum
succus
cyathi
mensura
po¬
tus,
coxarum
doloribus,
&
anginae
medetur.
Dilutum
ipsorum
ex
aqua
marina
per
clysterem
ad
coxarum
affectus
infunditur.
MATHETES,
Quale
medicamentum
est
centaureum
minus?
GERON,
Radix
eius
inefficax
est:
ramulis
&
folijs
etsi
qui¬
dem
vtamur,
flores
tamen
magis
valent.
amara
in
eis
qualitas
vin¬
cit:
quae
nonnihil
etiam
astrictionis
habet.
Hinc
iocinoris
obstru¬
ctionibus,
lieni
indurato,
longísque
febribus
optimum
est
re¬
medium:
bilémque
crassissimam,
&
viscosam
excernit.
MATHETES,
Quomodo
assumi
poterit,
cùm
tam
amara
sit,
vt
fel
terrę
vulgo
di¬
catur?
GERON,
Olim
quidem
herbę
ipsius
scrupuli
sex,
in
aquę
he¬
mina
ad
dimidias
decoquebantur:
eiusdem
ius
potui
dabatur:
aut
drachmae
pondere
in
hemina
aquae,
cum
exiguo
salis,
&
aceti
sumebatur.
decoctum
illius
contra
coxarum
dolores
per
aluum
infundebatur:
quando
autem
ad
cruorem
vsque
euacuat,
tunc
pus
adiuuare
solet.
MATHETES,
Quid
habes
de
gratiola?
GERON,
Herba
per
antiphrasin
à
recentioribus
dicitur,
quòd
minimè
gustui
grata
sit,
vt
pote
amarissima.
nascitur
locis
humidis,
&
in
pratis
caule
sesquipalmum
longo:
folia
eius
hyssopo
respondent,
nisi
quòd
latiora
&
magis
laeuiasint,
non
aspera:
duo
semper
sibi
opponuntur:
flosculos
inter
folia
habet
ex
albo
leui¬
ter
purpurascentes:
radix
eius
est
multis
filamentis
fibrata.
MA¬
V
3
Genista.
Centaureum
mi¬
nus.
Gratiola.