867
Veratri extractum
Veratri correctio.
Pondus veratri
& forma.
240 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
vicinis: quia talis forsan aëris temperies illîc existit, quae vim non
adeò maleficam, vt in calidioribus regionibus, generet. MATHE¬
TES, Quid si tam bonum non adsit? GERON, Singularibus hoc
medicamentis, vt dixi, corrigi debet: quidam malum plaerisque
veratri nigri radicibus transfigunt, coquúntque sub cineribus:
quod tandem illis detractis, quartanam, ac alios morbos contu¬
maces expertis, post materiae praeparationem, serapiorum vsu fa¬
ctam, hyberno tempore commedendum tribuunt, ac omnes ipsius
vsu breui liberant. Id etiam cotoneum radicibus veratri transfi¬
xum: sicut scammonio intus repletum apud Galenum praestarem in
potest. Postremò nonnulli hodie veratrum arte chemica extra¬
hunt, coguntque in crassiorem succum: ex quo pauxillum, veluti
scrupulum dimidium, ex iure aliquo, aut vino albo mirabili suc¬
cessu exhibent. MATHETES, Quo alio modo corrigi potest? GE¬
RON, Veratri nigri drachmę, cinamomi, foeniculi, anisi, mastiches
singulorum scrupulus dimidius commiscetur, redigunturque om¬
nia in tenuissimum puluerem: quo in Italia continuè vtuntur, vt in
alijs morbis, diacrydio. MATHETES, Quos humores educit, qui¬
búsque morbis opitulatur? GERON, Vtranque bilem, & pitui¬
tam quoque ex toto corpore euacuat. Actuariò quidem, & Me¬
suae non citra difficultatem. Paulo Aeginetae absque molestia. Ita¬
que febribus circuitu repetentibus, & diuturnis conuenit: item
furore percitis: altera capitis parte dolentibus: & quos cephalaea
diu infestauit: insania, & melancholia laborantibus. Iam vtero &
vesicae, si purgari desiderent, aptissimum medicamentum: adhaec
si quid sanguinis, quod hunc vitiare possit, admixtum fuerit, pe¬
culiariter educere consueuit. MATHETES, Quo pondere, & for¬
ma? GERON, Radicum fibrae aqua primum macerantur: deinde
cortex detrahitur, in vmbráque siccatur, & tenui medulla proie¬
cta in puluerem redigitur: qui robustis, & in quibus morbus in¬
ueterauerit, siliquarum sex, aut scrupuli vnius, vel duorum instar
ex passo, aut oxymelite offertur. Notandum autem veratrum me¬
diocri pondere, non exiguo, neque magno exhibendum esse:
quia modicum manet in ventriculo, & aluum non expurgat: co¬
piosum vti venenum interficit: sin autem fortia medicamenta illi
adiungantur, exiguo pondere tutò dari potest: non autem in ca¬
tapotijs, nisi alia fortia addantur: quae vim eius excretoriam ex¬
citent, vt citiùs illud descendat. In decocto minùs periculosum
est, si scammonium, aut colocynthis adiungatur: quia strangula¬
tus his prohibetur: cum agarico autem dari non debet, quia hoc
quoque sursum ascendit. MATHETES, Quid efficit veratri ipsius
dilutum? GERON, Puluere quidem multò imbecilliùs est: sed
complu¬