867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS. V 243
addatur, vasa disrumpunt, internaque abradunt. Insuper, nisi fri¬
gida, & humida adiungantur, vt sonchi succus, aut intybi, aut por¬
tulacae, aut hortensis solani, aut acetum cum cotoneorum semini¬
bus diutiùs rudicula agitatum, vniuersum corpus exiccant. MAT,
Nullum aliúdne tithymalli genus, praeter septem iam enumerata
inuenitur? GERON, Pityusa ipsis assignatur. nam cyparissię admo¬
dum similis est: nisi quòd longè maior proceriorque existat. Quam
ob causam officinae tithymallum, Cyparissiam, esulam minorem
pityusam verò esulam maiorem appellant.
MATHETES, Quid de Graecorum [GR]χαμελαία[/GR], & [GR]θυμελαία[/GR] sen¬
tis? GERON, Arabibus, & officinis mezereon dicuntur: cuius li¬
cet duò tantum genera efficiant, puta album, & nigrum: tamen
tiam daphnoindem, siue laureolam admiscent. Chamaelaea quasi
humilem oleam refert: Thymelaea brassicae marinae respondet.
Huius baccam (cùm siccata piperis acrimoniam gustu repręsentet)
vallis Ananiensis incolae simul cùm laureolae semine piper mon¬
tanum granúmque cnidium indifferenter nuncupant. hae stirpes
in vallis Ananiae montibus, & agro Tridentino, montéque Pessu¬
lano generantur. Arabes & officinae herbas istas maximè confun¬
dunt. Vtrasque enim mezereon vocant: cùm tamen hoc nomen
chamaelaeae propriè conueniat. MATHETES, Quae sunt stirpium
harùm vires? GERON, Omnes admodum sunt calidae, & siccae:
rodunt, vrúntque linguam: fauces, gutturque exculcerant. Hinc
semina earum in catapotijs assumpta, difficultatem intestinorum
in puluere febrim excitant. Nam plaerosque imbecilles abrasis vi¬
sceribus, apertisque venarum oris in exitium pręcipitat. ideò Me¬
sues nulli mezereon exhibendum esse praecipit: nisi admistis an¬
tidotis, quę furiosam ipsorum vim obtundant, refrenentque, nempe
myrobalanis, manna, thamarindis, & similibus. Sic etiam catapo¬
30 tia in officinis ex mezereon ad aquas subter cutem extrahendas
parantur. Dioscorides absinthij duas partes, ex chamaelaea vinam
hydromelite excipi, & in catapotia redigi iubet. non enim va¬
lentia huiusmodi medicamenta teneris, delicatis, puerisque & foe¬
minis grauidis conueniunt. qui nanque sine iudicio, & ratio¬
ne virium habita illa assumunt, mortem plaerunque sibi consci¬
scunt. MATHETES, Qua alia forma, & pondere chamaelaea vten¬
dum? GERON, Drachmae semissis, aut integrae, in aqua mulsa de¬
coctae ius propinandum: Paulo autem Aeginetę drachmarum qua¬
tuor instar, at in puluerem radactę siliquae minimum duae, sumum
quinque exhibendum. MATHETES, Thymelaea, quid in pur¬
gando valet? GERON, Tam efficax est, vt nisi magna cautione ad
hibita vitae periculum inferat. Grana viginti, aut summum tri¬
X 3
Chamaelaea Thy¬
melaea.
Mezereon per¬
nitiosum.
Tbyniaelcavires