867
Opopanax.
Vires & dosis
Opopanacis.
Sarcocolla.
244 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
ginta detrita, & cum polenta in vnitatem coacta propinantur.
Tutiùs autem detrita, & ex melle cocto in catapotiorum formam
redacta, serosum, aquosumque humorem largiter euacuant: pi¬
tuitam autem & bilem modicè. His quoque respondent lacrymę,
liquores indurati, gummi, lapides: postremò ex metallis fossili¬
busque, purgantia.
MATHETES, Quid sibi vult Opopanax? GERON, Panacis
herbae liquor est, qui radicibus eius, & caulibus incisis emanat.
officinę hodie Opopanacum appellant. MATHETES, Simpléxne
herba est panax, vnde succus ille colligitur? GERON, Non, sed
lia dicitur Heraclea, quasi ab inuentore eius Hercule cognomina¬
ta, non solùm in orientalibus plagis, sed etiam in Apulia, iugis
Apenninis, promontorio, argentario, maritimis Senarum locis:
in plurimis quoque Italiae viridarijs nascitur: alia Asclepias ab
Aesculapio: alia Chironica à Chirone vocatur. MATHETES, Cuius
inter has tres species panacis lacrymae hodie in officinis vsus est,
& vbi nascitur? GERON, Heracleae tantum, sed adulteratae fre¬
quenter apud eos, qui ex quauis herba manipulos colligunt.
quanquam autem in Italia etiam panax Heraclea proueniat: non
tamen lacrymam ex ea colligi constat. Nam quę Venetijs venalis
reperitur, ex Alexandria Aegypti inuehitur. MATHETES, Quam
facultatem repraesentat? GERON, Tertio ordine calefacit, secun¬
do siccat: adhaec emollit, digerit, & ad multos morbos vtilis: cras¬
sam & contumacem pituitam à remotis corporis partibus, prae¬
sertim ab articulorum compaginibus educit: cerebrum neruos¬
que cùm frigidis tentantur affectibus, expurgat: magis autem hu¬
mores praeparat: concoctionem pituitae iuuat: crassam, & lentam
ex thorace, & pulmone extrahit: postremò colicę, ex frigidis tum
humoribus, tum flatibus contractae medetur. MATHETES, Quo¬
modo, & pondere dari potest? GERON, Drachmae semissis in¬
star, vel summum drachmae integrae, ex decocto, aut aqua mulsa,
aut vino dilutus. MATHETES, Quid semen & radix panacis prae¬
stant, nonne etiam purgandi vim obtinent? GERON, Semen qui¬
dem ipsius in potu cum absynthio menstrua prouocat, & vuluae
strangulatum ex vino discutit. radix autem subiecta vtero foe¬
tum extrahit. Verum haec duo ad nos non adferri solent. Cùm
autem nudis ossibus carne replendis plurimùm valeant, optimi
quíque chirurgi in eorum defectu radicum segmenta; quae la¬
crymis compacta reperiuntur, quaecunque illa sunt diligenter se
ligunt, & ad hunc vsum in puluerem redigunt. MATHETES, Qua¬
le medicamentum est Sarcocolla?
GERON, Liquor densatus, officinis admodum notus: vnde
sic di¬