867
Ammoniacum.
Ammoniacum
Thymiama.
Phyrama Traus¬
ma.
Euphorbium.
Lapis Armeni¬
ius.
246 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
MATHETES, Quid quaeso est Ammoniacum? GERON,
Ferulae cuiusdam lacryma, siue liquor: quem officinae mutata li¬
tera Armoniacum vocant. Rarissimè verum, ac legitimum ha¬
bent: quòd suis minutis glebis, vt Dioscorides ait, thus referant:
quo olim veteres ad suffitus vtebantur: vnde etiam Animonia¬
cum thymiama ab illis appellabatur. MATHETES, Quale nunc in
officinis habetur? GERON, Piceae resinae modo compactum cer¬
nitur, impurum, ac quàm plurimis impostorum adulterijs vitia¬
tum: vt vel illegitimum, vel deterius forsan esse dixeris, quod Di¬
oscorides appellat phyrama. Alterum eius genus Thrausma vo¬¬
catum, maximè probatur. MATHETES, Quae eius facultas est? GE¬
RON, Calefacit in tertio ordine propemodum, & siccat in primo:
medicamenta purgantia corrigit: adhaec drachmae instar po¬
tum ventrem soluit: pituitam viscosam purgat: aquam subter cu¬
tem, & alias corporis humidas materias: nec non foetum, men¬
strua, & vrinam expellit: humores crassos, & lentos, vt bilem, & pi¬
tuitam concoquit, emollitque: in ventriculo calido, & bilioso ac¬
cenditur. Eodem pondere haustum lienes consumit: articulo¬
rum, coxarúmque doloribus liberat: anhelationes, spirandi diffi¬
cultatem, & morbum comitialem discutit. adhaec ijs, quorum
humor inpectore coit, cum melle, aut cum ptisanae crem ore
riliter assumitur. Quid extrinsecus pręstet impositum, nonopus
est hoc in loco recensere.
MATHETES, Quid est Euphorbium? GERON, Indicae cu¬
iusdam arboris gummi, quarto ordine calidum, & siccum, offici¬
nis omnibus cognitum. MATHETES, Vnde prouenit? GERON,
Ex herba Euphorbij, sicut ex Dioscoride potes condiscere. MA¬
THETES, Quam praeterea facultatem occupat? GERON, Pitui¬
tam subducit, sed valentiûs aquam. Cùm autem ignea vi praedi¬
tum sit, colicis, & aluum frigidiorem habentibus rectè datur: ita
tamen, vt ex odoratis seminibus aliqua ei commisceantur. Qui¬
dam eo ad pestem mastiche mixto vtuntur. MATHETES, Quo
pondere exhiberi debet? GERON, Trium obulorum instar, ex
qua mulsa./GR] Praestat autem cum melle cocto in catapotia redigere:
vnde Arabes pilulas ex Euphorbio ad hydropicum morbum pa¬
rant, qui ab vtre gręcis [GR]ἀσκίτης dicitur. primis annis, si benè condi¬
tum est, efficax permanet: quinto autem, & sexto resoluitur, & vi¬
ribus tandem elanguescit.
MATHETES, Quos lapides habes, qui humores educunt?
GERON, Primò eum, quem mittit Armenia: vnde etiam nomen
habet, chrysocollae modò infectus depręhenditur: nisi quòd hic
duritie praecellat, optimus est, maximè viridis, communicato
colore