867
Zaccarum Can¬
dum.
Sal Purgantibus
miscetur.
Sal nitrum.
Purgatio Hala¬
tium.
250 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
Qui verò hodie passim pro Ammoniaco in officinis venditur, fa¬
ctitius est, & adulterinus, plaerunque in Germaniam allatus, ni¬
gricantibus externis glebis: Nonnulli hunc ex Camelorum vri¬
nis artificio concretis, praeparatum esse falsò arbitrantur, cùm nulli
illic Cameli inueniantur. Seplasiarij, & chemistae, sal Armoniacum
appellant, quasi ex Armenia allatum: vbi innumeri sunt camelorum
greges. Quidam ex durissimis fieri lapidibus affirmant: sed vtrique fal¬
lutur. Alius sal Naphticus appellatur, & Indicus. Nam in Orome¬
no Indię monte lapis cinarum modo foditur ingentibus glebis. Hi
duo sales Mesuę, cęteros pręcellunt. Quanquam autem sal Indicus
olim antiquis appellatus, nihil aliud fuerit quam zaccarum, in zacca¬
riferis arundinibus, gummi modo concretum (eius loco nunc
timur suppositicio, quod officinae vocant zaccarum candum) ta¬
men etiam verus, & legitimus sal apud Indos extabat, sicut Tra¬
gasaeus, Tarentinus, Atticus, & Cappadocicus. Insuper hic ama¬
rus est, ille salsus tantum, alius dulcior. MATHETES, Quis dicitur
sal communis? GERON, Fossilis, praeter Ammoniacum. MATHE¬
TES, Quas vires tot hae salis species obtinent? GERON, Similes, ni¬
si quòd è terra effossus natura magis compacta constet: quòd
crassior, & astringentior existat. Qui amaritudinem resipit, ma¬
gis discutit: salsus tantùm digerit, & astringit: dulcedinis parti¬
ceps, mediam naturam obtinet. Caeterùm omnes secundo ordi¬
ne, & calefaciunt, & siccant, abstergunt, resoluunt, & quicquid hu¬
midum est, consumunt, dissipant: miscenturque purgantibus me¬
dicamentis, & alijs quae extrinsecus adhibentur: nec non glandi¬
bus, & clysteribus.
MATHETES, Quid sal nitrum vocas: quod passim celebra¬
ri audio? GERON, Id quod ad tormentorum bellicorum pulue¬
res, & aquas fortissimas conficiendas expetitur: quibus argenta¬
rij fabri aurum ab argento separant. Verum autem &, legitimum
nitrum album, quod ex fontibus etiam olim hauriri solebat, ad
nos non amplius conuehitur: quanquam in Italia hodie apud quos
dam inueniatur. MATHETES, Adferas medicamenta à veteribus
descripta, quae salem, nitrumque recipiant. GERON, Paulus Aegine¬
ta libro septimo halatium, hoc est ex sale confectam purgationem
hoc pacto describit. Salis communis torrefacti drachmae sex, apij
seminis, zinziberis, panis sicci, singulorum scrupuli sex, anisi, pi¬
peris, singulorum semuncia: scammonij, epithymi, singulorum
vncia. datur cochleare. Alexander Trallianus libro tertio halati¬
um his herbis describit. Salis Ammoniaci drachmae duae: piperis
drachma, euphorbij tantundem. Datur pro viribus scrupulorum
quatuor, aut sex instar ex vuis, aut mulsa, aut olere, quomodo¬
cunque