867
CO SIMENTARII SECVNDI DIALOGVS V. 249
res in perfectum, & imperfectum distinguunt. In oflicinis imper¬
fectissimus habetur, vt cui color ille desit. in aerarijs fodinis re¬
cens inuenitur. Caeterùm in vsu medico, vel abluitur, vel vritur.
Lotione seruat vim solutoriam: adustione amittit. eóque in confe¬
ctione Alkermes, vbi corroboratione opus est, non solutione al¬
ui, duntaxat vritur. Lauari autem ad pilulas conficiendas, in aqua
frigida, deinde cichorei, intybi, aliáque laxatoria debet: vel ex suc¬
corosarum, vel mercurialis. Quid verbis opus est? lauatur, vt
cadmia: vritur, vt chalcitis.
MATHETES, Quae metalla aquae cliciendae sunt idonea?
GERON, Squama aeris, hoc est pars illa aeris, quae cum malleo per¬
cutitur, exilit: idque drachmae instar cum mulsa pota, praestat.
Verùm aceti momentum superbibendum est, ne per vomitum
reijciatur. Praestantior etiam hodie aeris squama paratur, dum
cupri lamellae candentes in liquore, siue oleo salis viridi restin¬
guuntur. haec si drachmae vnius, vel ampliore pondere, cum the¬
riaca, vel melle, vel zaccarato aliquo exhibeatur; humores tum
supra tum infra egregiè ducit: excellentissimum in pestilentia re¬
medium. Huc quoque referri possunt alia metalla, quae quidem
pro maiore Mercurij portione; qui singulis inest, maiorem quo¬
que purgandi vim sortita sunt, & non nisi in difficilibus morbis
exhiberi debent. Quemadmodum autem illa diuersa natura, &
facultate praedita sunt: ita etiam hęc parandi, vtendique modo va¬
riant. Quae igitur compositiones inde fiant, postea in formulis
medicamentorum copiosiùs audies.
MATHETES, Miror te de sale nihil dicere, cùm hoc quoque
vim satis acrem habere dixeris. GERON, Sal varius genere inueni¬
tur, nempe marinus: quo tota Gallia, staliáque vtitur: item qui ex
salsis quibusdam fontibus in Germania hauritur, ex aqua illorum
ignium vi diu coacta, proueniens. Adhaec fossitius, qui in Cala¬
bria, & alibi lapidum modo excinditur, metalli instar transluci¬
dus: quo vniuersa Pannonia vtitur: officinae salem geimae vo¬
cant. postremo fluuiatilis est, & lacustris, de quibus Plinius abundèm
tractat, nobis hactenus incognitis. Hoc autem inter illos discrimi¬
35 nis reperitur: quòd marinus, & qui in stagnis salsedinem habentibus
nascitur, affusa ipsi aqua statim liquescat: fossilis non item. Sunt prę¬
terea aliae quoque salis differentiae, quae ex locorum diuersitate su¬
muntur. alius enim Ammoniacus dicitur, qui ex Cyrenaica regio¬
aduehi solebat: nunc autem desijt, nomine, à graeca dictione
[GR]ἄμμος[/GR], hoc est arena, comparato: sub qua in laminas concretus in¬
uenitur. Sunt, qui ab Hammone loue, Ammoniacum dici pu¬
tent, quòd oraculum ipsius in Cyrenaica regione olim fuerit:
Squama aeris.
Salis genera.