867
Quae actiones me¬
liores reddant.
Qua pondere sin¬
gulae medicinae
misceri debent.
Aequalia ponde¬
ra in morbis con¬
trarijs.
Dulcia quo pon¬
dere aliquando
poni debent.
Theriaca diates¬
saron.
Mel in tberiaca.
258 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
ziber, cinamomum, nucem muscatam, spicam, & id genus alia. MA¬
THETES, Nunc tandem explices, vt promisisti, quando res simpli¬
ces, quę inuicem miscentur, aequali pondere, quando rursus inae¬
quali componantur?
GERON, Cùm pares earum sunt efficaciae, & ijs quae contra
naturam sunt, tollendis, medicamentique formae inducendae si¬
militer idoneae, aequalis singulorum portio, ac modus rectè prae¬
scribitur: quemadmodum in vnguento Basilico, quod cerae, pi¬
cis, resinae, sęui taurini, vel olei partes aequales recipit, idque ea de
causa, quòd omnia illa simplicia suppurationem mouere possint,
& materiam ad vnguenti conseruationem suppeditare: quia pin¬
guia & visconsa sunt, vel ad formam inducendam, cum liquata alijs
simul adduntur. At si impares, vt hęc quatuor caloris gradus, illi
frigoris duos habeant, inaequali pondere esse oportet: id quod
Galenus etiam praecipere videtur, dum copiosae ptisanae paululum
piperis admiscet. Rursus si morbi contrarij, & diuersa fuerint, ae¬
qualésque casus, & excessus simul vrgeant, medicamenta quoque
aequalia facultatibus esse debent. si verò non paria symptoma¬
ta sint, neque simul vrgentia, minùs aequalia medicamenta requi¬
runtur. Illud autem semper augendum erit, quod morbo vrgen¬
ti, vehementiori simptomatique opitulaturum est. attantò valen¬
tius erit, quantò morbus hic alterum superat. Ad haec cum ba¬
sis medicamenti amara, aut alio modo ingrata gustui existit, ea
quae dulcem gratumque saporem conciliant, vt zaccarum, vel
mel, vel sapa, vel id genus alia, maiore modo eis admiscebuntur:
quanuis parum, aut nihil ad morbi curationem faciant. MATHE¬
TES, Id exemplo declares? GERON, In Theriaca, quae [GR]διατεσσάρων[/GR]
dicitur, quòd ex rebus quatuor constet, gentianae, baccarum lau¬
ri, mirrhę, aristolochię rotundę singuli sextantes, mellis librae duae
praescribuntur, vt saporem commendet, formámque antidoti,
quod opiatam vulgò appellant, inducat. ita mel reliquis dupla
portione copiosius est. illa siquidem octo vncias, mel viginti qua¬
tuor continet. adhaec quando nonnulla simplicia sola, vel plura
etiam in compositione, morbo, quem curandum suscepisti, ma¬
gis quàm reliqua omnia competunt, tum quoque ea ampliori
modo quàm illa sumi debent: vt in compositione, quae ad Philo¬
nem auctorem refertur, animaduertere licet. Nam opium, casto¬
reum, & reliqua, vnde illa componitur, quia dissimilia sunt, &
non ex aequo morbo conueniunt, impari modo recipiuntur:
quia opij, piperis, singulorum drachmae viginti induntur, alterci
seminis drachmae sex, croci drachmae quinque, spicae, pyrethri,
cuphorbij singulę drachmae tantum adduntur. MATHETES, Re¬
fe¬