867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VI. 259
feras igitur ordine summatim, quae alijs copiosiora in compositi¬
onibus inijci debeant?
GERON, Primùm, quae formam ac speciem medicamenti
inducunt, vel quasi materiam illi suppeditant, vt in syrupis qui¬
dem, electuarijs, & confectionibus, mel & zaccarum: in catapo¬
tijs, alome: in vnguentis, oleum & cera: in emplastris, argenti spu¬
ma, pix & resina: deinde quae praeterquàm quòd veluti materi¬
am suggerunt, malę affectioni corporis discutiendę, vel soli mor¬
bo, vel pręsenti eius causae, accommodata sunt, vt aloe, cuius tan¬
quàm summi medicamenti in hiera picra, centum drachmae ad
zari, cinamomi, croci, spicae nardi, mastichae, xylobalsami, singu¬
lorum drachmas sex ponuntur.
MATHETES, Quę alia largiore pondere misturis imponun¬
tur? GERON, Ea ad quae tota agendi vis refertur, medentisque
consilium dirigitur, ampliora esse debent, quàm quae ad humo¬
res vel incidendos, vel extenuandos, vel abstergendos, vel ad¬
ventriculum corroborandum, sunt admiscenda. sicut in hiera¬
picra accidit, si formam medicamenti huius non spectes. Nam to¬
ta agendi potentia aloę attribuenda est, eo quod reliqua medica¬
menta[sic] pondere superat. Eadem ratione cucurbita syluestris in hie¬
ra, quae graecis inscribitur Diacolocynthidos, quantò reliquis
medicamentis ad rem institutam est aptior, praestantiorque, tan¬
maior eius modus inditus est. MATHETES, Quid si actionis
vis non ab vno, sed pluribus pendeat, quantum tunc horum pon¬
dus erit? GERON, Amplius quàm eorum, quae minùs sunt neces¬
saria. Ideo cucurbita syluestris, turpetum, agaricum, in remedijs
pituitae expurgandae efficacibus, pondere grandiore admisceri
debent, quàm quae alios noxios humores euacuant: quem¬
admodum in biliosis, scammonium, & rheubarbarum: in me¬
lancholicis, thymus, & epithymum. Atque hoc sic intelligen¬
dum, vbi simplex humor tantum educendus est: si verò plures
euacuandi, disquirendum est, quisnam ex illis magis concoctus
sit, aut qui invijs per quas ducentur, hęreat, etiamsi minùs sit con¬
coctus, ad euacuationem autem paratior, aut, qui magis vrgeat.
MATHETES, Vbi haec cognoueris, cuius medicamenti in com¬
positione maiorem modum praescribis? GERON, Illius, quod hu¬
morem concoctum magisque furentem expurgare solet, ita ta¬
men ne reliqui negligantur, qui non adeò ad excretionem faciles
sunt, minusque vrgent: nam varij, mistíque non facilè ab vno me¬
dicamento attrahuntur. Ea de causa in febri tertiana spuria Rheu¬
harbaro, & agarico vtimur, sed huius minore, quàm illius ponde¬
re: quia bilis tum citiùs concoquitur, tum ob tenuitatem suam,
Copiosiora quae
alijs medicamen¬
tis inijciantur.
Quae tolam vim
aduersus morbos
obtinent, largie¬
ra esse oportet.
Rheubarbarum
& agaricum in
febri tertiana
spuria.