867
Rheubarbari di¬
lutum.
260 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
& calorem magis vrget: in declinatione verò plus agarici uàm
rheubarbari conuenit.
MATHETES, Qua forma Rheubarbarum in huiusmodi
morbo propinas? GERON, Diluti, cui maior copia illorum, quae
incidunt, aperiúntque, vt cinamomi, & spicaehardi adiecta sit: id¬
que initio obstructionum gratia, quae tunc magis infestant, quàm
in declinatione. At in febribus compositis, in quibus bilis superi¬
or, haec primum euacuari, pituita verò, vt lenta, & viscosa, postre¬
expurgari debet.
MATHETES, Quę praeter hęc in compositionibus reliquis
copiosiora esse debent? GERON. Quae mole quidem sua ampla
sunt, vires autem habent imbecillas: quemadmodum flores, fru¬
ctus, aliáque temperata, pręsertim in eiusmodi compositionis for¬
ma, quae haec non recusat. nam ista in catapotijs, & similibus for¬
mulis medicamentorum, minimè locum habent: vt quę non nisi
exigua mole deuorari possint.
MATHETES, Quae alia adhuc compositionibus largiore
modo indenda sunt? GERON, Quae humores incidunt, abster¬
guntque: sin autem incisorijs magis opus fuerit, tunc haec copio¬
siora abstersorijs esse conuenit: sin abstergendum magis est,
tunc quae hoc praestare possunt, ampliora esse oportet. In summa
ad id quod magis vrget, consilium medicus diriget: ita tamen vt
eius etiam quod minus vrget, aut sine quo aliud fieri nequit, aut
minùs rectè fit, habeatur ratio.
MATHETES, Si ergo haec quae retulisti maiore pondere, &
modo, compositionibus medicamentorum adiungi debent, reli¬
qua omnia certè minore addenda esse intelligo: sed quae peculia¬
riter semper modicè imponenda sint, libenter etiam ex te audi¬
rem? GERON, Ingrata odore, sapore essentiáque ipsa, quae nisi
sus eorum necessitas aliquando inciderit, admisceri non debe¬
rent: quia verò interdum requiruntur, pauca admodum, sed pri¬
us alijs mistis emendata, compositionibus ad internos corporis
humani affectus admiscentur.
MATHETES, Quae igitur adeò faedi sunt odoris? GERON, La¬
serpitium, seu assa faetida vulgo dicta, castorium, galbanum, opo¬
panax, euphorbium, sagapenum, & id genus aliae acres lachry¬
mae. Ex herbis autem, sabina, ruta domestica, & agrestis, pulegi¬
um, mentastrum, anagyris. MATHETES, Quae tetri saporis sunt?
GERON, Acria, vt euphorbium, tapsia, pyrethrum, sinapi: amara,
vt cucurbita syluestris, & succus absynthij: nitrosa, vt halinitrum
nitrumque ipsum: acida, vt succus limonum, omphacium, & ac¬
cetum quoque.
MATHETES,