867
Salis fossitij pon¬
dus.
Pondus eorum
quae medicamen¬
ta purgantia ad
partem affectam
deducunt.
Vrinas cientia
purgatorijs quo
pondere adden¬
da.
Immotantium
correctio.
262 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
attribuitur? GERON, Quia haec non principali de causa, sed qua¬
si fortuita illis miscentur: deinde, quia purgatoriae illorum facul¬
tati aduersantur. Fit etiam interdum, vt ijs quae non corrigunt,
sed purgantia promouent, corroborántque, tertia solum ponde¬
ris illorum pars tribuatur. Nam Galenus in hiera picra centum
drachmis aloens, tringinta sex odoratorum miscet: quorum bene¬
ficio illa humores ventriculo infarctos educere potest, sola pe¬
netrare non potest. Cùm enim hęc calida sint, & subtilia, eóque
magis penetrarè queant, ideo quoque aloes facultatem secum tra¬
hunt. Zinziber, & sal fossilis agarico, & turbeto vt actiones eorum
in pituita crassa celeriùs attrahenda, expurgandaque promoueant
minori pondere addantur, quia hic quidem illam extenuat,
& incidit, ad excretionemque irritat: illud autem extenuat inci¬
ditque, sed ita vt non valdè exiccet. verum salis pondus semper
ampliùs, quàm zinziberis ponendum est, vbi largiùs euacuare
studemus. MATHETES, Quódnam vtriusque esse debet? GERON,
Zinziberis quatuor, aut quinque, aut ad summum sex grana: sa¬
lis etiam sex, vsque ad scrupulum agarici drachmae addentur.
Turbeto zinziberis, vel salis fossicij dimidius scrupulus satis
est: cucurbitae syluestri tria tantum grana sufficiunt. Nam
duo ista medicamenta valida: intestinorum exulcerationem ni¬
mia sua acrimonia, sicut etiam sal fossicius excitant. Id autem ne fi¬
at, lacte, aut cremore tragacanthi, vel psyllij macerabuntur. Sic
nim huius crassicie, tenuis illorum essentia obtunditur. similiter
etiam ea, quae meatus reserant, aperiuntque, vt purgantia ad par¬
tem affectam deducant, minore pondere, quàm haec praescribi de¬
bent, vt in renum & vesicae affectibus semina prius commemo¬
rata: in articularijs morbis hermodactylus, semen rutae, radix peu¬
cedani. Eandem ponderis rationem exigunt, quae vrinae ciendae
efficatia purgatorijs admiscentur, nisi proprij sui officij, hoc est
rinae prouocandae gratiâ, adhibeantur. nam si maiore pondere
purgantibus addantur, illa humorum cursum ad renes auerten¬
do impediunt. idem pondus etiam omnia illa sibi vendicant,
quae purgantibus adduntur, siue vt ea corrigant, siue vt ad locum
affectum deducant, siue vt meatus aperiant, siue vt vrinam citent
Parem modum exigunt, quae medicamentis corpus nostrum
inimutantibus vitiositatis illorum emendandae gratia adiun¬
guntur. nam castoreum cùm opio corrigendo additur, tertiam
tantum partem huius ponderis requirit. MATHETES, Possúntne
aliqua ex ijs, quae purgantibus addi solent, maiore modo quàm
dixisti, apponi? GERON, Quae tenuitate sua vim purgantium ad
renes, & vesicam, aut articulos deducunt, & praeterea etiam ipsa¬
met pur¬