867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VI. 263
met purgant, largiore pondere vsurpantur, quàm quę simplicem
deducendi facultatem obtinent, praesertim si lenioribus soluto¬
rijs medicamentis associentur. Rectè igitur hermodactylus am¬
pliore pondere quàm rutae semen, tam domesticae quàm sylue¬
stris, aut radix pentaphylli praescribitur. Nam ille, & medicami¬
nis purgantis facultatem ad articulos ducunt, & humores inibi
contentos educunt: hęc autem tantum deducendi vim obtinent.
MATHETES, Quae est altera causa, cur maiorem aliquando corri¬
gentium modum esse oporteat? GERON, Si me dicamenti purga¬
torij malitia non modò tanta est, quanta alijs quoque adesse solet,
nempe quòd stomacho sit inimica, & naturae pernitiosa, vt scam¬
monij & celocynthidis, sed etiam longè amplior: certè odora¬
menta, & alia quae corrigunt, liberaliori quam tertiae, aut dimi¬
diae partis modo, purgatorias medicinas superabunt: quod in me¬
dicamento Diacytonites manifestò constat. Quippe succi coto¬
neorum modus non solum duplo, sed etiam sextuplo, aut octu¬
plo maior, quàm scammonij in eo existit. MATHETES, Quando
castoreum opio maiore pondere iungendum censes? GERON,
Cùm vtrumque affectui ex aequo competit, sic vt illud materiam
extenuet, hoc dolorem sedet: tunc aequalis vtriusque modus, isque
exiguus, ob vehementes ipsorum vires praescribi debet: quemad¬
modum in dolore colico vsu venit: vbi tum materia frigida ex
calfieri, flatusque discuti, tum sensus obtundi postulat. Idem etiam
in aurium doloribus acerrimis requiritur: vbi castoreum ad au¬
ditus sensum maximè conducit. Item myrrha, & crocus eodem
modo in renum, & vesicę morbis opio adduntur: hic quidem, vt
materiam concoquat, illa verò, vt eam abstergat. At in humors¬
bus euacuandis cauendum est, ne ea medicamenta siue simplicia,
siue composita misceantur, quae inaequabiliter soluant. MATHE¬
TES, Quae eiusmodi sunt? GERON, Non quae varios humores
purgant, sed quę varijs temporibus id efficiunt, vt scammonium,
manna, & hiera picra: nam haec tardè, illud citò euacuat. MATHE¬
TES, Si rectè omnia quae nuper dixisti, assecutus sum, veteres eti¬
am medicamenta videntur miscuisse, quòd diuersis temporibus
3 purgent: dum Rheubarbarum nonunquam casię coniungunt, &
electuarium ex manna exhibent, quod id genus medicamentis
constat, quae diuerso tempore humores educunt. atque id ea (ni
fallor) ratione, quòd varios humores eodem tempore euacuari
non posse, sed bilem prius quàm pituitam, hanc rursus citiùs
quàm atram bilem, excerni doceant.
GERON, Vt rem melius intelligas, haec te primum nouisse
oportet, quaecunque medicamina ventrem soluunt, ea hoc vel
Z
Altera causa cur¬
maior corrigenti¬
um modus ali¬
quando conueni¬
at.
Castorei modus
amplior quando.
Myrrhae & croci
pondus.
lnaequaliter pur¬
gantia cauenda.
Variae medicamem¬
torum vires alui
soluendae.