867
Oleum vuorum.
Aiuus bonam vel
malam valetudi¬
nem inducit.
Alui astrictae in¬
commoda.
Clyster quid eius¬
que forma.
280 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
THETES, Quae mediae inter liquidas, & siccas medicamentorum
formulas dicuntur? GERON, Quae mediocrem essentiam obti¬
nent, neque solidam, neque liquidam omninò: quae tam internis
quàm externis vitijs accommodantur: cuius generis sunt olea
quaedam, vt oliuarum, & alia quibus aduersus venena, & ad vo¬
mitiones prouocandas, dolorésque, & inflammationes interio¬
rum sedandas, vtimur. Nam amygdalarum dulcium recens, vte¬
ri, coli, ilei, pectoris, & renum dolores mitigat, potui sumptum:
quin & pectori, & ventri inferiori, aliísque membris emolliendis
leniendisque inducitur. Sic ouorum oleum doloribus interane¬
orum sedandis, & vlceribus curandis assumitur: nec non cutis
maculis medetur. Huius generis est butyrum, & adipes: ex com¬
positis autem liquidiora, linctus, electaria, pastilli, & collyria, vt
in processu dicetur. MATHETES, Incipias nunc singulas ordine
percensere, tum liquidas, tum siccas, tum medias, tam quae intrò,
quàm quae extrà, vel quae vtroque modo exhibentur.
GERON, Quemadmodum in omni valetudine praecipuè
requiritur, vt aluus pro assumptorum ratione respondeat, non
lienum fuerit ab ijs remedijs auspicari, quibus illa veluti officij
sui immemor sollicitari, vel ab alijs de causis impedita, solui pos¬
sit. nam paulò diutiùs astricta, capitis grauitatem, vertiginem, sto¬
machi subuersiones, nauseas, fastidia, vehementes vomitiones,
ris siccitatem, & amaritudinem, ructus ingratos, foedum oris ha¬
litum, flatus molestos, torsiones ventris, colicos, ileosósque dolo¬
res, & somnos inquietos parit. adhaec morbos in omnibus articu¬
lis, pedibus, coxis, & in humorum repletione grauatis, excitat.
OMNES DENIQVE AFFECTVS EX ASTRICTIONE ALVI
SVMVNT ORIGINEM, augescunt, intendunturque: nonnun¬
quam longiores quoque, & pernitiosi fiunt.
DE CLYSTERIBVS.
Si igitur ventrem soluere voles, praesentissimum est reme¬
dium, quod graeci [GR]κλυσμὸν, κλυστήρα, & κλυστηριὸν[/GR], quasi lotionem, vel
lotiunculam appellant. alij ἔνειμα, veluti iniectionem: quidam lati¬
no barbari per iocum ani fistulam vocitant. MATHETES, Cur
mâbo sic nuncupant? GERON, Quia vtriculus est, aut facculus ex
corio, aut vesica bubula, vna parte latior, altera angustior, vtra¬
que peruius: cui fistula aut canalis laeuis ex buxo, aut argento, aut
osse sit alligatus: per quem decoctum, aut ius, librae instar intesti¬
nis infunditur. Illos autem clysteres, qui ex stagno in Italia, Gal¬
lia, & alibi parantur, non admodum probo: eo quòd flatus vnà
cum liquore medicamenti introrsum impellantur: vnde non exi¬
gua