867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 281
gua tormina excitari solent. quanquam idem etiam per vtricu¬
los accidat, si medicamentis infusis complicentur fortiùs, vt fla¬
tibus ab intestinis erumpentibus nullus pateat exitus. Quare
is qui clysterem inijciet, fistula primùm ano indita, latiorem vtri¬
culi partem sinistra manu apertam teneat: dextra mediam, eius
qua liquor continetur, famulo eum infundente, paulatim com¬
primet, vt si qui spiritus exire cupiant, non impediantur: quod
medicamentarij hodiè negligentiùs obseruant. Caeterùm fistulae
aliae longiores crassiorésque: aliae tenuiores & breuiores: sicut
tiam liquoris infundendi mensura, pro corporum differentia, ae¬
tate, & morbo accommodari debet. MATHETES, Qualem singu¬
lis mensuram praescribis?
GERON, Pueris quadrantem: adulescentibus selibram:
dultis &, prouectioribus libram, aut sesquilibram. In summa, am¬
plo corpori, & vacuo maior. exiguo, aut repleto, siue aqua inter
cutem, siue foetu, siue recrementis, siue flatibus, siue cibo, minor con¬
uenit: alioqui ingentes sępè dolores excitare solet. Pręterea hoc non
est prętereundum, in frigidioribus corporibus, & vitijs, ea quę per
inferiora inijciuntur, calidiora esse debere, ita tamen vt ęgri digitus
intinctus illa ferre queat: in calidioribus affectibus, & febribus,
tiam frigida. nam tepidiora inflationes pariunt. MATHETES, Ergò
variae clysterum sunt differentiae? GERON, Opinor. nam alij sunt
lenes, alij acres: rursus alij ex varijs simplicibus, & electuarijs com¬
positi, alij simplices tantum existunt.
MATHETES, In quem vlum aluo inijciuntur? GERON, Ad¬
eam soluendam ducendámque, si vis eius excretoria torpescit:
ad emolliendam si indurata est: ad fluidam retinendam, roboran¬
dámque: ad crassos, & pituitosos humores, qui intestinis adhae¬
rescunt, detergendos: item ad humores qualescunque euacuan¬
30 dos, reuellendósque deorsum, si principaliores, & supremas par¬
tes obsideant: adhaec ad flatus digerendos, discutiendósque: ad
dolores intestinorum, praesertim crassiorum, renum, & vesicae
mitigandos, sopiendósque: ad intemperiem corigendam: ad vl¬
cera abstergenda, & glutinanda: ad aegros nutriendos, cùm ipsi
limentum per os recipere nequeunt. quinetiam senioribus, & na¬
tura imbecillis, quibus medicamenta purgantia per os dare non
audemus, clysteres conueniunt: humoribus educendis accom¬
modati. adhaec vermibus quacunque in parte fuerint, siue in reni¬
bus, siue in vesica, siue in alia parte occidendis, prosunt.
OBSERVATIO.
Notandum autem est, clysteres in ardentibus febribus, & continu¬
a 4
Clyster quomodo
inijciendus.
Clysterum men¬
sura.
Clysterum vsus.