485
MICHAELI SCOTVS
tas, ergo est calidum & siccum. Sed quia siccitas terrestris
non potest stare cum caliditate ignis. Igitur prima siccitas
corrumpitur & generatur alia unctuosior nigra: Est igi¬
tur illud aurum calcinatum & siccum, de qua operatione
dicit. Hermes eleganter. Quòd lapis astendit à terra in coe¬
lum, id est, in ignem, quia terra illa Antonomasice est
ignis. Quod exponens Albertus in libro de mineralibus ait.
Quod lapis ascendit à terra, id est, leuatur à terra in coe¬
lum, id est, ignem, cum aurum per calcinationes uel assa¬
tiones aut affinationes uirtutem acquirit ignis. Haec autem
operatio perficitur statim, quia in habentibus simbolum fa¬
cilior est, transitus, sic est in proposito. Quia terra symbolizat
cum igne, & statim subditur quòd iterum descendit ab igne
in terram. quod profecto non fit uno saltu imo oportet ip¬
sam substantiam calcinatam & siccam mediante aquae nostra
aerea uel actu necessario in humido per frequentem ipsius
aquae reiterationem irrigationis siccum corrumpi: & aereum
humidum generari. Sed quia illud calidum ignis non potest
cum tali aereo humido stare: ideo corrumpitur & fit aliud
calidum temperatum, est igitur calidum & humidum
quid melius, cum aurum inuenitur absconditum de minera
calidi, & humidi, & leuiter extrahitur ut scis. Idcirco ista
caliditas remittitur. quare igitur iste ex parte sunt aeree &
acerbae multum & ex parte aqueae, & per consequens frigi¬
dae. Idcirco ista caliditas remiititur & fit quasi frigidum,
unde dicitur quodammodo medium inter aquam & aerem
scilicet uapor, ut patet per philosophum in libro physicorum.
Redit igitur aurum ad suam radicem, id est, naturam ua¬
poris: & haec dicitur matcria prima Solis. unde Geber in
hoc loco .c. 78. in medicina tertij ordinis: Artificem alloquitur