485
DE NATVRA SOLIS ET LVNAE. 197
De reductione auri in materiam primam.
MODVS autem reducendi ipsum aurum in pri¬
mam materiam oportet quòd sit certus & in de¬
terminatis uijs per determinata media, aliter es¬
set corporis destructio et non emendatio. Inter omnes autem
alios ille philosophorum rectius prae caeteris amplectitur qui
magis consonus est rationi & dicta philosophorum in illo com¬
cordant, scilicet ad aurum, eo ipso quod teritur & est ter¬
reum & consequens secundum genus frigidum & siccum,
licet respectiue ad alia metalla dicatur calidum & humidum
secundum generalem eius complexionem, transeat in naturam
terrae germinantis sicut si dicerem, quòd unguis uel capillus
transeat in naturam determinatam humanae naturae. Quia
aurum est pars terrae, habito respectu ad uirtutem totius
globi terrestris, sicut capillus est pars corporis humant. Hoc
autem supposito. Quod aurum sit secundum genus frigidum
& siccum quia terreum, & secundum praedicta oportet ip¬
sum ad primam materiam, id est, uaporem conuertere, quia
uapor est humidus actualiter uel accidentaliter in se uirtutes
minerales retinens & ideo solum naturaliter oportet ipsum
de natura sua quam secundum speciem habet ad materiam
secundum suum genus actualiter reducere, ut si esset secun¬
dum speciem calidum & humidum, fiat etiam secundum
speciem per artificium siccum & frigidum.
EST autem hic modus ut calcinetur in igne reuerbera¬
tionis caute ne fundatur & cum aquis acutis igneis imbiba¬
tur, qua operatione continuata contingit auri superficiem
corrumpi quo ad humiditatem, & generatur ibidem sicci¬